Bible

 

Genesis 8

Studie

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 865

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

865. Quod ‘emisit corvum, et exivit exeundo et redeundo’ significent quod falsitates adhuc interturbarent, constat a significatione ‘corvi’ et a significatione ‘exire et redire’, de quibus in sequentibus: describitur hic secundus status hominis regenerandi post tentationem, quando vera fidei, ut prima lucis, incipiunt apparere; qui status talis est quod falsitates jugiter interturbent, sic ut sit status qualis crepusculi 1 matutini dum adhuc obscurum ex nocte manet, quare hic significatur per ‘corvum’: falsitates apud spiritualem hominem, imprimis antequam regeneratus est, se habent sicut densae maculae nubis; causa est quia nihil veri fidei potest scire nisi ex revelatis in Verbo, ubi omnia communiter dicta sunt; communia non sunt nisi quam maculae nubis; nam unumquodvis commune in se comprehendit mille et mille particularia, et unumquodvis particulare mille et mille singularia; particularium singularia sunt quae illustrant communia; haec nusquam ita revelata sunt homini, tam quod non describi possint quam quod non capi, ita non agnosci et credi, sunt enim contraria fallaciis sensuum in quibus homo, quas destrui non facile admittit: aliter prorsus se habet cum homine caelesti, qui habet perceptionem a Domino; ei possunt particularia et particularium singularia insinuari; ut exempli causa, quod verum conjugium sit unius viri et unius uxoris, et quod tale conjugium sit repraesentativum conjugii caelestis, proinde quod in tali conjugio possit esse felicitas caelestis, nusquam in conjugio viri cum pluribus uxoribus; homo spiritualis, qui ex Verbo Domini hoc scit, acquiescit et inde accipit conscientiam quod conjugium cum pluribus uxoribus sit peccatum; plus non novit: at homo caelestis percipit millia quae confirmant sic ut abhorreat matrimonium cum pluribus. Cum homo spiritualis modo communia scit, et ex communibus formatur ejus conscientia, et communia Verbi accommodata ‘sunt fallaciis sensuum, constat quod innumerae falsitates se adjungant, ut et se insinuent, quae non discuti possunt: hae falsitates hic significantur per ‘corvum, qui exivit eundo et redeundo’.

Poznámky pod čarou:

1. crepusculus usually refers to ‘evening twilight’. Swedenborg generally employs diluculus for ‘morning light’, as in Arcana Coelestia 883, 2405, 5579, etc.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.