Bible

 

Genesis 8

Studie

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 842

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

842. ‘Et transire fecit Deus ventum super terram, et desederunt aquae’: quod significent dispositionem omnium in suum ordinem, constat ex significatione ‘venti’ in Verbo; omnes spiritus tam boni quam mali comparantur et assimilantur vento, etiam vocantur venti; per eandem vocem in lingua originali exprimuntur spiritus, per quam venti. In tentationibus, quae hic sunt ‘aquae quae desederunt’, ut prius ostensum, sunt spiritus mali qui inundant, qui acervatim influunt cum suis phantasiis et excitant similes quae apud hominem; hi spiritus, seu hae phantasiae, cum disperguntur, dicitur in Verbo fieri per ‘ventum’, et quidem per ‘ventum orientalem’; [2] se habet res apud hominem qui in tentatione, cum turbae seu aquae tentationis cessant, sicut in communi, quod a pluri experientia scire datum, quod nempe mali spiritus in mundo spirituum se quandoque in cohortes consocient et sic turbas excitent, sed dispelluntur per alias cohortes spirituum a dextra utplurimum, sic a plaga orientali, alluentes, qui illis tantum metum et terrorem incutiunt ut nihil cogitent quam de fuga; tunc qui se consociarunt, dispergantur in omnes plagas et sic dissolvuntur societates spirituum male confarctae: cohortes spirituum qui eos ita dispergunt, vocantur ‘ventus orientalis’; praeter quod innumeri aliis modis dissipentur, qui etiam ‘venti orientales’ sunt, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus. Cum ita dispersi sunt mali spiritus, tunc post turbam seu turbulentum statum oritur quasi serenum, seu silentium: similiter se habet cum homine qui in tentatione; is dum in tentatione est, inter turbam talium spirituum est; quibus abactis seu dispersis fit quasi serenum, quod principium est dispositionis omnium in ordinem. [3] Antequam aliquid in ordinem redigitur, communissimum est quod primum in confusum quoddam quasi chaos redigantur, ita quae male cohaerent, dissociantur, quae cum dissociata sunt, tunc disponit Dominus illa in ordinem; comparari hoc potest cum illis quae existunt in natura, ubi quoque omnia ei singula in confusum quoddam prius rediguntur antequam disponuntur; nisi procellae forent in atmosphaera quae dissiparent heterogenea, nusquam serenaretur aer, sed coacervarentur pestifera in perniciem: similiter in corpore humano, nisi omnia sanguinis tam heterogenea quam homogenea continue et per vices confluerent prius in unum cor et ibi confunderentur, liquida conglutinarentur in perniciem et nusquam singula disponerentur distincte ad suos usus: ita quoque se habet apud hominem regenerandum. [4] Quod ‘ventus’, in specie ‘ventus orientalis’, nihil aliud significet quam dispersionem falsorum et malorum, seu quod idem est, malorum spirituum et geniorum, et dein dispositionem in ordinem, constare potest in Verbo; ut apud Esaiam,

Disperges eos, et ventus auferet eos, et procella dissipabit eos; et tu exsultabis in Jehovah, in Sancto Israelis gloriaberis, 41:16;

ubi dispersio comparatur ‘vento’, et dissipatio ‘procellae’, quae est malorum; tunc qui regenerati ‘exsultabunt in Jehovah’;

apud Davidem,

Ecce reges se congregarunt, transiverunt una, ii viderunt, sic obstupefacti sunt, confusi sunt, festinarunt, terror apprehendit eos ibi, dolor sicut parturientis, per ventum orientalem confringes [naves Tarshishi], Ps. 48:5-8 [KJV Ps. 48:4-7];

hic describitur terror et confusio in quo sunt ex ‘vento orientali’; descriptio haec ab illis quae fiunt in mundo spirituum, desumpta est, nam sensus internus Verbi illa involvit:

[5] apud Jeremiam,

Ponet terram eorum in stuporem, sicut ventus orientalis dispergam eos coram hoste; cervice et non faciebus respiciam eos in die exitii eorum, 18:16, 17;

hic similiter ‘ventus orientalis pro dispersione falsorum. Similia repraesentantur per ventum orientalem, quo exsiccatum mare Suph, ut filii Israelis transirent, de quo in Exodo ita, Abduxit Jehovah mare Suph per ventum orientalem vehementem tota nocte, et posuit mare in siccum, et scissae sunt aquae, 14:21;

quod similia repraesentata sint per ‘aquas maris Suph’ ac hic significata per ‘aquas diluvii’, constat inde quod ‘Aegyptii’ per quos mali repraesentati, submersi sint, et ‘filii Israelis’ per quos regenerati, ut hic Noahus, transgressi; perque ‘mare Suph’ sicut per ‘diluvium’ damnatio ut et tentatio, ita per ‘ventum orientalem’ dissipatio aquarum seu malorum damnationis, aut tentationis; ut quoque ex cantico Mosis postquam transgressi sunt, constat, Exod. 15:1-19, et apud Esaiam,

Devovebit Jehovah linguam maris Aegypti, et agitabit manum Suam super flumen in vehementia venti Sui, percutietque illud in septem flumina, et viam faciet in calceis; tum erit semita reliquiis populi Ipsius qui residuus erit ab Asshure, quemadmodum fuit Israeli, ... cum ascenderet e terra Aegypti, 11:15, 16;

ubi ‘semita reliquiis populi residui ab Asshure’ pro dispositione in ordinem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.