Bible

 

Genesis 7

Studie

   

1 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.

2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.

4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

5 Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.

10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :

12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :

14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,

15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.

16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.

18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.

19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.

20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,

22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.

23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.

24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 566

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

566. Quod per ‘facies humi’ significetur omnis ille tractus ubi Ecclesia fuit, constat a significatione ‘humi’, nam in Verbo accurate distinguitur humus a terra; per ‘humum’ ubivis significatur Ecclesia seu aliquid Ecclesiae; inde quoque nomen hominis seu Adam, quod est humus; per ‘terram’ intelligitur ibi 1 passim non Ecclesia, seu non aliquid Ecclesiae, sicut in capite primo modo nominatur ‘terra’ quia nondum Ecclesia seu regeneratus homo; in capite secundo primum nominatur ‘humus’ quia tunc Ecclesia; similiter hic et in cap. seq. quod perderetur ‘omnis substantia desuper faciebus humi’, vers. 4, 23;

ubi significatur in tractu ubi Ecclesia; et ibidem, ‘Ad vivificandum semen super faciebus terrae 2 vers. 3, ubi de Ecclesia creanda: similiter in Verbo ubivis, ut apud Esaiam,

Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget adhuc Israelem, et ponet illos super humo illorum, ... et accipient eos populi, et deducent eos ad locum suum, et hereditabunt eos domus Israel super humo Jehovae, 14:1, 2;

ubi de Ecclesia facta; at ubi nulla Ecclesia in eodem capite dicitur ‘terra’, vers. 9, 12, 16, 20, 21, 25, 26:

[2] apud eundem,

Et erit humus Jehudae Aegypto in tremorem; ... die illo erant quinque urbes in terra Aegypti loquentes labio Canaanis, 19:17, 18;

ibi ‘humus’ ubi Ecclesia, et ‘terra’ ubi non Ecclesia:

apud eundem,

Vagando vagabitur terra sicut ebrius; ... visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges humi super humo, 24:20, 21;

similiter: apud Jeremiam,

Propter humum contritam, quia non fuit pluvia in terra, pudefacti sunt agricolae, operuerunt caput suum; nam etiam cerva in agro peperit, 14:4, 5;

ibi ‘terra’ pro continente ubi humus, et ‘humus’ pro continente ubi ager:

[3] apud eundem,

Deduxit semen domus Israelis e terra septentrionali, et ex omnibus terris, quo propuli eos, et habitabunt super humo eorum, 23:8;

‘terra et terrae’ ubi non Ecclesiae, ‘humus’ ubi Ecclesia aut cultus verus: apud eundem,

Dabo... reliquias Hierosolymae, relictos in terra hac, et habitantes in terra Aegypti, et dabo illos in commotionem, in malum omnibus regnis terrae, ... et mittam in eos gladium, famem et pestem, usque ad consumere eos desuper humo, quam dedi illis et patribus eorum, 24:8-10;

‘humus’ pro doctrina, et cultu inde: similiter apud eundem, cap. 25:5:

[4] apud Ezechielem,

Congregabo vos e terris, in quas dispersi fuistis, et agnoscetis, quod Ego Jehovah, cum reduxero vos in humum Israelis, in terram, qua sustuli manum Meam ad dandum eam patribus vestris, 20:41, 42;

‘humus’ pro cultu interno, ‘terra’ vocata dum non cultus internus: apud Malachiam,

Increpabo vobis in consumentem, et non corrumpet vobis fructum humi, neque orba erit vobis vitis in agro, ... et beatos vos dicent omnes gentes, quia eritis vos terra beneplaciti, 3:11, 12;

ubi ‘terra’ pro continente, ita manifeste pro homine, qui vocatur ‘terra’; ubi ‘humus’ pro Ecclesia aut doctrina:

[5] apud Mosen,

Cantate gentes, populus Ejus, ... expiabit humum Suam, populum Suum, Deut. 32:43;

manifeste pro Ecclesia gentium quae vocatur ‘humus’:

apud Esaiam,

Antequam sciat puer reprobare malum, et eligere bonum, deseretur humus, quam tu fastidis coram duobus regibus ejus, 7:16;

de Adventu Domini; quod ‘deseretur humus’ pro Ecclesia seu doctrina vera fidei. Quod ‘humus et ager’ dicatur a semente, constat:

ut apud Esaiam,

Dabit pluviam seminis tui, quo semines humum; ... boves et pulli asinini laborantes humum, 30:23, 24:

et apud Joelem,

Vastatus ager, et luxit humus, quia vastatum frumentum, 1:10;

inde nunc constat quod ‘homo’, qui in Hebraea lingua dicitur Adam ab humo, significet Ecclesiam.

Poznámky pod čarou:

1. ubi.

2. humi, in the First Latin Edition, but see n. 722; Hebrew is ‘earth’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.