Bible

 

Genesis 6

Studie

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 574

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

574. Quod ‘caro’ significet quod homo corporeus factus, constat ex significatione ‘carnis’ in Verbo, ubi tam pro omni homine in genere quam pro corporeo in specie sumitur; pro omni homine, apud Joelem,

Effundam spiritum Meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, Joel 3:1;

‘caro’ pro homine, ‘spiritus’ pro influxu veri et boni a Domino:

apud Davidem,

Audiens preces, usque ad Te omnis caro venient, Ps. 65:3 [KJV Ps. 65:2];

pro omni homine:

apud Jeremiam,

Maledictus is vir, qui confidet in homine, et ponet carnem brachium suum, 17:5;

‘caro’ pro homine, ‘brachium’ pro potentia:

[2] apud Ezechielem,

Et 1 scient omnis caro, 21:4, 5:

apud Zachariam, Sile omnis caro coram Jehovah, ii 17; pro omni homine. Pro corporeo in specie:

apud Esaiam,

Aegyptius homo, et non Deus; et equi ejus caro, et non spiritus, 31:3;

pro quod scientificum eorum sit corporeum; ‘equi’ hic et alibi in Verbo pro rationali:

apud eundem,

Recidet 2 ad dextram et esuriet, et comedet ad sinistram, et non saturabuntur, quisque carnem brachii sui comedent, Esai. 9:19 [KJV 20];

pro propriis quae omnia sunt corporea:

apud eundem,

Ab anima et usque carnem consumet, 10:18;

‘caro’ pro corporeis:

apud eundem,

Revelabitur gloria Jehovae, et videbunt omnis caro simul, ... vox dicit, Clama, et dixit, Quid clamabo? omnis ea caro gramen, 40:5, 6;

[3] ‘caro’ pro omni homine qui corporeus:

apud eundem,

In igne Jehovah disceptabit, et gladio Suo cum omni carne, et multiplicabuntur confossi Jehovae, 66:16;

‘ignis’ pro punitione cupiditatum, ‘gladius’ pro punitione falsitatum, ‘caro’ pro hominis corporeis:

apud Davidem,

Deus recordatus, quod caro illi, spiritus vadens, ut non reverteretur, Ps. 78:39;

de populo in deserto desiderante carnem, quod corporei; qui quod desideraverint carnem, repraesentabat quod solum corporea cuperent, Num. 11:32-34.

Poznámky pod čarou:

1. ut in the First Latin Edition.

2. recedet in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.