Bible

 

Genesis 5

Studie

   

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :

29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 575

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

575. Quod ‘dies hominis essent centum et viginti anni’ significent quod reliquiae fidei ei esse debeant: in cap. praec. ad vers. 3 et 4 dictum quod ‘dies et anni’ significent tempora et status: et quod antiquissimi per numeros varie compositos significaverint status et mutationes statuum Ecclesiae; sed qualis eorum ecclesiasticorum computus fuerit, inter res perditas est. Hic similiter occurrunt numeri annorum, quos nusquam aliquis scire potest quid significant, nisi quid in numeris singulis ab 1 ad 12 et sic porro latet, sciatur: manifeste apparet quod aliud quid et arcanum involvant, nam quod ‘victuri centum et viginti annos’ cum praecedentibus versus non cohaeret; nec vixerunt postea 120 annos, ut constat de illis qui post diluvium vixerunt, cap. xi, de Shemo, quod vixerit postquam genuit Arpachshad 500 annos; Arpachshad postquam genuit Shelah, 403 annos; Shelah postquam genuit Eberum pariter 403 annos: Eberus postquam genuit Pelegum 430 annos: Noahus post diluvium 350 annos, cap. 9:28, et sic porro. Quid autem numerus 120 involvit, constat solum ex 10 et 12, ex quibus multiplicatis compositus est; nempe quod significet reliquias fidei; numerus ‘decem’ in Verbo sicut etiam ‘decimae’ significant et repraesentant reliquias quae in interno homine conservatae a Domino, quae sanctae quia solius Domini; numerus ‘duodecim’ significat fidem seu omnia quae sunt fidei in uno complexu; ex illis nunc compositus numerus significat reliquias fidei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.