Bible

 

Genesis 5

Studie

   

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :

29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 728

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

728. "Et raptus est fetus ejus ad Deum et thronum Ipsius." - Quod significet tutationem doctrinae a Domino, quia pro Nova Ecclesia, constat ex significatione "fetus" seu "filii masculi", quem "peperit mulier circumdata sole, sub cujus pedibus luna, et super cujus capite corona stellarum duodecim", quod sit doctrina ex Verbo, et quidem doctrina veri, id est, doctrina amoris in Dominum et charitatis erga proximum, et denique fidei; et ex significatione "rapi ad Deum et ad thronum Ipsius", quod sit tutatio a Domino pro "dracone", qui adstitit parienti, animo et cupiditate devorandi illum; illa tutatio a Domino pro illis qui per "draconem" intelliguntur, hic per illa verba significatur; et quia doctrina illa futura est doctrina ecclesiae, quae Nova Hierosolyma vocatur, ideo dicitur tutatio quia pro Nova Ecclesia: "raptus ad Deum et thronum Ipsius" dicitur; et per "Deum" intelligitur Dominus, et per "thronum Ipsius" caelum; quod ad Dominum et ad caelum, est quia doctrina illa est a Domino, et caelum in illa doctrina est.

[2] Similiter ut hic de "fetu a muliere genito", quod "raptus sit ad Deum", etiam dicitur de Chanocho Jaredis filio, sed his verbis,

"Ambulavit Chanoch cum Deo, et non amplius, quia sumpsit illum Deus" (Genesis 5:24):

quinam per "Chanochum" hunc intellecti sunt, et quid significatum est, mihi e caelo detectum est; nempe quod illi qui ex hominibus Antiquissimae Ecclesiae in unum collegerunt repraesentativa et correspondentias naturalium cum spiritualibus; homines enim Antiquissimae Ecclesiae fuerunt in spirituali intellectu et perceptione omnium quae viderunt oculis; et inde ex objectis in mundo perspexerunt spiritualia, quae objectis correspondebant; et quia Dominus praevidit quod spiritualis illa perceptio apud posteros illorum periret, et cum perceptione illa quoque cognitio correspondentiarum per quas generi humano est conjunctio cum caelo, ideo providit Dominus ut quidam qui apud antiquissimos vixerunt, in unum colligerent correspondentias, ac in codicem conferrent; hi erant qui per "Chanochum" intelliguntur, et ille codex qui significatur: is codex, quia inserviturus erat ecclesiis venturis, quae post diluvium a Domino instaurandae erant, pro scientia et pro cognitione spiritualium in naturalibus, in usum illarum conservatus est a Domino, et quoque tutatus, ne ultima posteritas Antiquissimae Ecclesiae, quae mala fuit, illi codici damnum inferret: hoc itaque est quod in sensu spirituali significatur per quod "Chanoch non amplius, quia sumpsit illum Deus." Ex his constare potest quid significatur per quod "fetus mulieris raptus sit ad Deum et ad thronum Ipsius."

  
/ 1232