Bible

 

Genesis 48

Studie

   

1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus : qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.

2 Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.

3 Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan : benedixitque mihi,

4 et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.

5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.

6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.

7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.

8 Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ?

9 Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.

10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,

11 dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit mihi Deus semen tuum.

12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.

13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.

14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.

15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem :

16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.

17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.

18 Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.

19 Qui renuens, ait : Scio, fili mi, Scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes.

20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.

21 Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.

22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6295

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6295. ‘Etiam hic erit 1 in populum, et etiam hic magnus fiet’: quod significet quod verum ex bono etiam augebitur, ita caelestis homo, constat ex significatione ‘populi’ quod sit verum, de qua n. 1259, 1260, 3581, 4619; ex significatione ‘magnus fieri’ quod sit augeri; et ex repraesentatione ‘Menashis’ de quo illa dicuntur, quod sit bonum voluntarii in naturali natum ab interno, de qua n. 6234, 6238, 6267; quod verum ex bono sit caelestis hominis, constat ex illis quae prius de caelesti homine saepe dicta et ostensa sunt; quod nempe caelestis homo sit qui ex voluntario in bono est et inde in vero; et quod distinguatur a spirituali homine in eo quod hic sit ex intellectuali in vero et inde in bono; et quia ‘Menasheh’ est bonum voluntarii, ideo per illum repraesentatur caelestis homo, sed caelestis homo externus seu homo Ecclesiae caelestis externae, nam ‘Menasheh’ est bonum voluntarii in naturali, ita in externo homine; ‘Josephus’ autem est homo Ecclesiae caelestis internae, quia est bonum voluntarii in rationali, ita in interno homine.

[2] Paucis etiam dicendum est de vero boni quod est caelestis hominis: verum illud quidem dicitur verum sed est bonum; apud caelestem hominem est bonum amoris in Dominum et bonum amoris erga proximum; bonum amoris in Dominum est internum ejus, at bonum amoris erga proximum est externum ejus; quapropter qui ab Ecclesia caelesti sunt, in Ecclesiae illius interno sunt qui in amore in Dominum, et in Ecclesiae externo qui in amore erga proximum; bonum hujus amoris, nempe amoris 2 erga proximum apud caelestem hominem, 3 est quod hic vocatur verum boni, et repraesentatur per ‘Menashen’; caelestis enim homo est talis ut non ratiocinetur ex vero, 4 nec de vero, nam perceptionem ex bono, hoc est, per bonum a Domino, habet quod ita sit vel non ita, n. 202, 337, 2715, 3246, 4448; attamen bonum charitatis apud illum est quod vocatur verum, sed caeleste verum.

Poznámky pod čarou:

1. see page 546, footnote 2

2. in

3. est before apud

4. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.