Bible

 

Genesis 48

Studie

   

1 His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod ægrotaret pater suus : qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.

2 Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.

3 Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan : benedixitque mihi,

4 et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.

5 Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.

6 Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.

7 Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratæ, quæ alio nomine appellatur Bethlehem.

8 Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ?

9 Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.

10 Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,

11 dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit mihi Deus semen tuum.

12 Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.

13 Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.

14 Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.

15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem :

16 angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.

17 Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.

18 Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.

19 Qui renuens, ait : Scio, fili mi, Scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes.

20 Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.

21 Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.

22 Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2435

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2435. Quod non evertam urbem de qua locutus [es] significet quod sic non periret, nempe homo apud quem verum in quo intus est bonum, constat a significatione ‘urbis’ quod sit verum, de qua n. 402, 2268, 2428. Ab antiquissimis temporibus controversum est quid primogenitum Ecclesiae, an charitas vel an fides, ex causa quia per vera fidei regeneratur homo et fit Ecclesia; sed qui praetulerunt fidem, et eam primogenitum fecerunt, lapsi sunt omnes in haereses et falsitates, et tandem charitatem prorsus exstinxerunt; sicut legitur de ‘Caino’ per quem talis fides significatur, quod tandem ‘occiderit fratrem Habelem’ per quem significatur charitas; similiter post 1 de ‘Reubene’, filio primogenito Jacobi, per quem quoque significatur fides, sed ‘is polluit patris sui cubile’, Gen. 35:22, 49:4, quare indignus factus, et primogenitura data [est] Josepho, Gen. 2 48:5; 1 Chron. 5:1.

[2] Inde lites omnes, tum leges, de primogenitum in Verbo. Causa quod ita controversum fuerit, erat quia nesciebant, sicut 3 hodie etiam nescitur, quod tantum fidei sit homini quantum charitatis, et dum regeneratur homo quod charitas occurrat fidei, seu quod idem, bonum occurrat vero, et singulis ejus se insinuet et inaptet, ac faciat quod fides sit fides; et sic quod charitas sit ipsum primogenitum Ecclesiae, tametsi coram homine aliter apparet, videatur etiam n. 352, 367. Sed quia de his agitur multum in sequentibus, plura, ex Divina Domini Misericordia, ibi.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has postea.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.