Bible

 

Genesis 45

Studie

   

1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.

2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.

3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.

4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.

5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

6 Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.

7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.

8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.

9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris,

10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides :

11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.

12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.

13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum ad me.

14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.

15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quæ ausi sunt loqui ad eum.

16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.

17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,

18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.

19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.

20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.

21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.

22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :

23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.

24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.

25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

26 Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.

27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,

28 et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5949

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5949. ‘Quia bonum totius terrae Aegypti vobis hoc’: quod significet quod illis primarium in mente naturali, constat ex significatione ‘terrae Aegypti’ quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301; per ‘bonum totius illius terrae’ significatur primarium. Per haec verba etiam intelligitur quod si illis non instrumentalia sed essentialia curae sint, illis instrumentalia erunt in copia; ut pro exemplo: si vera curae 1 , illis scientifica quae sunt ‘bonum terrae Aegypti’, erunt in copia; similiter si bonum curae, vera erunt in copia. Scientifica quidem, tum vera, erunt curae, sed spectabunt bonum ut finem; si oculus in bono ut in fine est, tunc homo in visu 2 consequentium est, 3 seu in talium quae inde, 4 perceptione, quae nusquam datur nisi bonum sit finis, hoc est, nisi is universaliter in omnibus et singulis regnet.

[2] Se habet hoc sicut corpus et ejus anima; homini omnino curae erit corpus, ut quod nutriendum, quod vestiendum, quod jucundis mundi fruiturum, sed haec omnia non propter corpus sed propter animam, ut nempe haec in sano corpore correspondenter et rite agat, et corpus ut organum sibi prorsus obsequiosum habeat, ita anima erit finis; nec anima pro fine erit, sed solum pro fine medio, ejus curam habebit homo non propter illam sed propter usus quos in utroque mundo praestabit; et cum homo pro fine habet usus, pro fine habet Dominum, nam Dominus disponit ad usus et ipsos usus.

[3] Quia pauci sciunt quid sit pro fine habere, etiam dicendum: pro fine habere est amare prae reliquis, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; quid homo pro fine habet, cognoscitur manifeste, nam hoc universaliter in illo regnat, 5 ita continue adest, etiam tunc quando de eo nihil cogitare sibi videtur, insidet enim et facit interiorem ejus vitam, et sic latenter regit omnia et singula'; sit pro exemplo; qui ex corde honorat parentes suos, in omnibus et singulis quae agit in praesentia illorum, et quae cogitat in absentia, honor ille adest, et quoque id ex gestibus et loquela appercipitur; ita qui ex corde Deum timet et honorat, timor ille et honor in singulis quae cogitat, loquitur et agit, adest quia inest, etiam cum non adesse videtur, sicut cum in remotioribus inde negotiis est, nam regnat universaliter, ita in singulis; regnans apud hominem in altera vita manifeste appercipitur, nam totius ejus vitae sphaera quae ab ipso exhalat, inde est.

[4] 6 Ex his constare potest quomodo intelligitur quod Deus semper ante oculos habendus sit, non quod de 7 Ipso jugiter cogitandum, sed quod timor Ejus aut amor regnabit universaliter, tunc 8 Deus in singulis ante oculos habetur, et quum hoc, homo non cogitat, loquitur et facit quod Ipsi adversum est et ingratum, sin aliter, id quod universaliter regnat, ac interius latet 9 , se manifestat et admonet.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts quae per filios Jacobi repraesentantur.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. ita

4. The Manuscript places this before talium.

5. hoc est

6. Inde

7. illo

8. enim

9. The Manuscript inserts reconditum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.