Bible

 

Genesis 45

Studie

   

1 Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde præcepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuæ.

2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Ægyptii, omnisque domus Pharaonis.

3 Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.

4 Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Ægyptum.

5 Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Ægyptum.

6 Biennium est enim quod cœpit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.

7 Præmisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.

8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missum sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universæ domus ejus, ac principem in omni terra Ægypti.

9 Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Hæc mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti : descende ad me, ne moreris,

10 et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuæ, et armenta tua, et universa quæ possides :

11 ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quæ possides.

12 En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.

13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quæ vidistis in Ægypto : festinate, et adducite eum ad me.

14 Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.

15 Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quæ ausi sunt loqui ad eum.

16 Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.

17 Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,

18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Ægypti, ut comedatis medullam terræ.

19 Præcipe etiam ut tollant plaustra de terra Ægypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.

20 Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Ægypti vestræ erunt.

21 Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.

22 Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :

23 tantumdem pecuniæ et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.

24 Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.

25 Qui ascendentes ex Ægypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.

26 Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Ægypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.

27 Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quæ miserat, revixit spiritus ejus,

28 et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5895

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5895. ‘Quibus nulla aratio et messis’: quod significet quod interea non appariturum bonum et inde verum, constat a significatione ‘arationis’ quod sit praeparatio a bono ad recipiendum vera, de qua sequitur; et a significatione ‘messis’ quod sint vera a bono, nam messis est seges jam matura quando colligitur, inde messis est verum quod ex bono; antequam hoc verum existit, quidem apparent vera sed sunt vera per quae bonum, non autem vera ex bono; homo qui ex vero agit, 1 in veris per quae bonum est; at qui ex bono agit, 2 in veris quae ex bono est. Quod ‘aratio’ dicatur esse bonum, est quia ‘ager qui aratur’ significat Ecclesiam quoad bonum, n. 2971, ita bonum quod est Ecclesiae, n. 3310, 3317, 4982; inde ‘arare’ est praeparatio a bono ad recipiendum vera; ‘boves’ etiam quibus 3 arabatur, significant bona in naturali, n. 2180, 2566, 2781.

[2] 4 Quia illa significatio arationis fuit, interdictum fuit in Ecclesia repraesentativa ' 5 ne' ararent bove et asino simul', Deut. 22:10, quod nusquam interdictum fuisset nisi propter aliquam causam ex interiore ita ex spirituali mundo; quid mali alioquin foret si ararent illi simul? et quid dignum in 6 tali lege in Verbo? causa ex interiore seu ex spirituali mundo est quod 'arare bove' significet bonum in naturali, et ‘arare asino’ verum ibi; quod ‘asinus’ sit verum scientificum, ita verum in naturali, videatur n. 7 5492, 5741; causa interior seu spiritualis hujus mandati 8 fuit quod angeli non potuerint separatam ideam boni et veri habere; conjuncta erunt et facient unum; quapropter non spectare voluerunt arationem talem a bove et asino; angeli caelestes ne quidem cogitare volunt de vero separato a bono, omne enim verum apud illos est in bono, ita quoque illis verum est bonum; ob eandem causam etiam 9 interdictum fuit, ‘ne induerent mixtam vestem ex lana et lino simul’, ibid. vers. 11; ‘lana’ enim significabat bonum, et ‘linum’ verum.

[3] 10 Quod arare, et quoque occare, serere, metere, significent talia quae sunt boni et illius veri, constat 11 apud Hoscheam,

Equitare faciam Ephraimum, arabit Jehudah, occabit illi Jacob, seminate vobis secundum justitiam, metite secundum pietatem, novate vobis novale; et tempus ad quaerendum Jehovam, donec veniat et doceat justitiam, 10:11, 12;

‘equitare’ praedicatur de Ephraimo quia ‘equitare’ est intellectu frui, et ‘Ephraim’ est intellectuale Ecclesiae; ‘arare’ autem praedicatur de Jehudah, quia ‘Jehudah’ est bonum Ecclesiae:

[4] 12 apud Amos, Num current in petra equi? num arabit bobus? quod convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium, 6:11, 12;

'num current in petra ‘equi’ pro num intellecturus est verum fidei, ‘petra’ enim in sensu spirituali est fides, Praef. ad Gen. xxii, et equi' sunt illa quae intellectus, n. 2761, 2762, 3217, 5321; ‘num arabit bobus’ pro num facturus bonum; quod ‘boves’ sint bonum in naturali, videatur 13 n. 2180, 2566, 2781; quod hoc non fieri posset, significatur per verba quae sequuntur ‘quia convertistis in fel judicium, et fructum justitiae in absinthium’:

[5] apud Lucam, Dixit Jesus, Nemo injiciens manum suam in aratrum, sed videns retrorsum, dispositus est ad regnum Dei, 9:62;

haec 14 significant eadem cum illis quae Dominus dicit apud Matthaeum, Qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua: et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, 24:17, 18; 15 sensus illorum verborum est, qui in bono est, non inde se conferet ad illa quae sunt doctrinalium fidei, videatur n. 3652 ubi haec explicata sunt: ita ‘qui injicit manum in aratrum’ est qui in bono est, sed ‘videns retrorsum’ est qui tunc spectat ad doctrinalia fidei et sic relinquit bonum; quia ita, displicuit Eliae quod Elisha qui in agro arans, cum vocatus, 16 peteret ut prius oscularetur patrem suum et matrem suam; dixit enim Elias, Abi, redi, quid namque feci tibi? 1 Reg. 19:19-21.

In opposito sensu 17 'aratio' significat malum quod delet bonum, ita vastationem, ut apud Jeremiam 18 ,

Zion ager arabitur, et Hierosolyma acervi erunt, et mons domus in excelsa silvae 19 , 20 26:18, Mich. 3:12.

Poznámky pod čarou:

1. in illis veris

2. in his veris est

3. The Manuscript deletes arabatur, and inserts aratur.

4. et quia

5. quod non

6. talibus

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. est, quod homo erit vel in bono vel in vero, in bono est cum regeneratus est, in vero autem cum regeneratur; bonum in quo est cum regeneratus habet sua verain se, et faciunt simul unum bonum, ipsa vera in bono sunt quoque bona, verum autem in quo homo est cum regeneratur, nondum habet bonum in quo vera, sed bona, quae tunc ei, sunt vera, haec causa hujus mandati est, tunc enim cum angeli spectarent arationem talem, a bove et asino, non potuerunt quam separatam ideam habere boni et veri, cum tamen conjuncta erunt, et facient unum, nempe sive bonum, sive verum

9. interdicitur

10. The Manuscript inserts in the margin praeterea etiam caelestis Ecclesia, quam repraesentarent, non agnoscit vera nisi quam bona sunt, ideo angeli caelestes necspectare potuerunt separatim unum et alterum.

11. The Manuscript inserts quoque.

12. The Manuscript inserts et.

13. mox supra

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. nempe

16. petiit

17. arare

18. The Manuscript inserts et Micham.

19. The Manuscript inserts Jer.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.