Bible

 

Genesis 44

Studie

   

1 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.

3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?

5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.

6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.

7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?

8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?

9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.

10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.

12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.

13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

16 Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem

19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?

20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.

21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.

23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.

24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.

25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.

27 Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.

29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.

30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.

32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.

   

Bible

 

Genesis 43:18

Studie

       

18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5764

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5764. ‘Et vos eritis insontes’: quod significet quod reliqui sui juris, quia non simul in culpa, constat ex significatione ‘insontes’ relative ad servum quod sit sui juris esse, quia non simul in culpa, sequitur. Apud gentiles olim mos fuit culpae reos facere etiam socios cum unus peccaret, immo 1 etiam totam domum punire pro unius crimine ibi; sed talis lex 2 est derivata ab inferno, ibi enim socii omnes conspirant simul in malum; societates enim ibi ita institutae sunt ut simul unum agant contra bonum, ita tenentur consociati tametsi unusquisque contra alterum in internecino odio est; sunt in unione et amicitia latronum; inde quia in inferno socii conspirant simul in malum, cum malum faciunt, puniuntur omnes; sed ita quoque in mundo facere est prorsus contra ordinem Divinum, in mundo enim consociantur boni cum malis, quia unus alterius interiora non novit, et plerumque nec curat, quapropter lex Divina est pro hominibus ut quisque luat poenam suae iniquitatis; de qua apud Mosen,

Non morientur patres propter filios, et filii non morientur propter patres; quisque in peccato suo occidentur, Deut. 24:16;

et apud Ezechielem,

Anima quae peccavit, illa morietur, filius non portabit iniquitatem patris, nec pater portabit iniquitatem filii; justitia justi super illo erit, et impietas impii super illo erit, 18:20.

Ex his patet quomodo se habet cum hoc quod filii Jacobi dixerint cum quo invenitur e servis tuis et 3 moriatur, et etiam nos erimus domino meo in servos; at qui missus a Josepho, mutavit id judicium et dixit ‘cum quo invenitur, erit servus meus, et vos eritis insontes’, similiter in sequentibus ubi Jehudah dicit ad Josephum, Ecce nos servi domino meo, etiam nos, etiam in cujus inventus scyphus manu: et dixit Joseph, Absit mihi a faciendo hoc, vir in cujus inventus scyphus manu, ille erit mihi servus, et vos ascendite in pace ad patrem vestrum, vers. 16, 17, 17.

Poznámky pod čarou:

1. quoque

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.