Bible

 

Genesis 44

Studie

   

1 Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.

2 Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.

3 Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.

4 Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?

5 scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.

6 Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.

7 Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?

8 pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?

9 apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.

10 Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.

11 Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.

12 Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.

13 At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.

14 Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.

15 Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?

16 Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.

17 Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.

18 Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem

19 dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?

20 et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.

21 Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.

22 Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.

23 Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.

24 Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.

25 Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.

26 Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.

27 Ad quæ ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.

28 Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.

29 Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.

30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

31 videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.

32 Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.

33 Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.

34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.

   

Bible

 

Genesis 43:18

Studie

       

18 Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5728

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5728. GENESEOS CAPUT QUADRAGESIMUM QUARTUM

1. Et praecepit illi qui super domo sua, dicendo, Imple manticas virorum cibo, quantum possunt ferre, et pone argentum cujusvis in ore manticae ejus.

2. Et scyphum meum, scyphum argenti, ponas in ore manticae minimi, et argentum frumenti ejus, et fecit secundum verbum Josephi quod locutus.

3. Mane illuxit, et viri dimissi sunt, illi et asini illorum.

4. Illi exiverunt urbe, non elongati, et Joseph dixit illi qui super domo sua, Surge, persequere post viros, et assecutus illos, et dicas ad illos, Quapropter retribuitis malum pro bono?

5. Nonne id, in quo bibit dominus meus, et is divinando divinat in hoc? male fecistis quod fecistis.

6. Et assecutus illos, et locutus ad illos verba illa.

7. Et dixerunt ad illum, Quapropter loquitur dominus meus juxta verba haec? absit servis tuis a faciendo juxta verbum hoc.

8. Ecce argentum quod invenimus in ore manticarum nostrarum, reduximus ad te e terra Canaan; et quomodo furabimur e domo domini tui argentum vel aurum?

9. Cum quo invenitur e servis tuis, et moriatur, et etiam nos erimus domino meo in servos.

10. Et dixit, Etiam nunc secundum verba vestra, ita id; cum quo invenitur, erit mihi servus, et vos eritis insontes.

11. Et festinarunt, et descendere fecerunt quisque manticam suam terram, et aperuerunt quisque manticam suam.

12. Et scrutatus est, in maximo incepit et in minimo absolvit, et inventus scyphus in mantica Benjaminis.

13. Et disruperunt vestes suas, et oneravit quisque super asinum suum, et reversi sunt urbem.

14. Et intravit Jehudah et fratres ejus domum Josephi, et is adhuc is ibi, et ceciderunt coram illo terram.

15. Et dixit ad illos Joseph, Quod factum hoc quod fecistis? nonne scivistis quod divinando 1 divinet vir qui sicut ego?

16. Et dixit Jehudah, Quid dicemus domino meo, quid loquemur? et quomodo justificabimur? DEUS invenit iniquitatem servorum tuorum; ecce nos servi domino meo, etiam nos, etiam in cujus inventus scyphus manu.

17. Et dixit, Absit mihi a faciendo hoc, vir in cujus inventus scyphus manu, ille erit mihi servus, et vos ascendite in pace ad patrem vestrum.

18. Et accessit ad eum Jehudah, et dixit, Per me, domine mi, loquatur quaeso servus tuus verbum in auribus domini mei, et ne accendatur ira tua in servum tuum, quia sicut tu sicut Pharaoh.

19. Dominus meus interrogavit servos suos, dicendo, An sit vobis pater vel frater?

20. Et diximus ad dominum meum, Est nobis pater senex, et natus senectutum minimus, et frater ejus mortuus, et relictus ille solus matri suae, et pater ejus amat illum.

21. Et dixisti ad servos tuos, Descendere facite illum ad me, et ponam oculum meum super illum.

22. Et diximus ad dominum meum, Non, potest puer relinquere patrem suum, et relinquat patrem suum, et morietur.

23. Et dixisti ad servos tuos, Si non descendat frater vester minimus cum vobis, non addetis videre facies meas.

24. Et fuit, cum ascendimus ad servum tuum patrem meum, et indicavimus ei verba domini mei.

25. Et dixit pater noster, Revertimini, emite nobis parum cibi.

26. Et diximus, Non possumus descendere; si sit frater noster minimus cum nobis, et descendemus, quia non possumus videre facies viri, et frater noster minimus non ille cum nobis.

27. Et dixit servus tuus pater meus ad nos, Vos nostis quod binos pepererit mihi uxor mea.

28. Et exivit unus a me, et dixi, Verumtamen discerpendo discerptus est, et non vidi illum huc usque.

29. Et sumitis etiam hunc a cum faciebus meis, et accidat illi damnum, et descendere facietis canitiem meam in malo sepulcrum.

30. Et nunc, sicut venero ad servum tuum patrem meum, et puer non ille cum nobis, et anima ejus vincta in anima ejus.

31. Et erit, sicut videre eum quod non puer, et morietur, et descendere facient servi tui canitiem servi tui patris nostri in maerore sepulcrum.

32. Quia servus tuus spospondit pro puero a cum patre meo, dicendo, Si non reduxero illum ad te, et peccabo patri meo omnibus diebus.

33. Et nunc maneat quaeso servus tuus loco pueri servus domino meo, et puer ascendat cum fratribus suis.

34. Quia quomodo ascendam ad patrem meum, et puer non ille cum me; forte videro malum quod inveniet patrem meum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

CONTENTA

Agitur in hoc capite in sensu interno de medio inter internum caelestem hominem, et externum naturalem; primum quod internus caelestis homo medium vero spirituali a se impleverit. Medium est ‘Benjamin’, verum spirituale quod apud illum est ‘scyphus argenteus Josephi’; internus caelestis homo est ‘Josephus’; externus naturalis homo sunt ‘decem filii Jacobi’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.