Bible

 

Genesis 42

Studie

   

1 Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Ægypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ?

2 audivi quod triticum venundetur in Ægypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.

3 Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Ægypto,

4 Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :

5 ingressi sunt terram Ægypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.

6 Et Joseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,

7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.

8 Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.

9 Recordatusque somniorum, quæ aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terræ venistis.

10 Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.

11 Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.

12 Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terræ hujus considerare venistis.

13 At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.

14 Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.

15 Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.

16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.

17 Tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus.

18 Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quæ dixi, et vivetis : Deum enim timeo.

19 Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras,

20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,

21 et locuti sunt ad invicem : Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.

22 E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis ejus exquiritur.

23 Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.

24 Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos.

25 Tollensque Simeon, et ligans illis præsentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita.

26 At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.

27 Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,

28 dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?

29 Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes :

30 Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ.

31 Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.

32 Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.

33 Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,

34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quæ vultis, emendi habeatis licentiam.

35 His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,

36 dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me hæc omnia mala reciderunt.

37 Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.

38 At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5528

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5528. Vers. 35-38. Et fuit, illi evacuantes saccos suos, et ecce cuivis colligatio argenti sui in sacco suo, et videbant colligationes argenti illorum illi et pater illorum, et timuerunt. Et dixit ad illos Jacob pater illorum, Me orbavistis Joseph non est, et Shimeon non est, et Benjaminem sumitis; super me erunt omnia haec. Et dixit Reuben ad patrem suum, dicendo, Duos filios meos mori facias, nisi adduxero illum ad te, da illum super manum meam et ego reducam illum ad te. Et dixit, Non descendet filius meus vobiscum, quia frater illius mortuus, et ille solus is relictus, et obveniat illi damnum in via qua ibitis in illa, et descendere facietis canitiem meam in maerore sepulcrum. ‘Et fuit, illi evacuantes saccos suos’ significat usum ex veris quae in naturali: ‘et ecce cuivis colligatio argenti sui’ significat ordinationes verorum donatas gratis: ‘in sacco suo’ significat in cujusvis receptaculo: ‘et videbant colligationes argenti illorum’ significat apperceptionem quod ita: ‘illi et pater illorum’ significat a veris et bono veri in naturali: ‘et timuerunt’ significat sanctum: et dixit ad illos Jacob pater illorum' significat perceptionem illis a bono veri: ‘Me orbavistis’ significat quod sic non Ecclesia magis: ‘Joseph non est’ significat internum quod non sit: ‘et Shimeon non est’ significat fides voluntate quod nec sit: ‘et Benjaminem sumitis’ significat si etiam medium aufertur: ‘super me erunt omnia haec 1 ’ significat quod sic destructum erit id quod est Ecclesiae: ‘et dixit Reuben ad patrem suum’ significat illa quae fidei intellectu sunt appercepta a bono veri: ‘dicendo, Duos filios meos mori facias’ significat quod fidei utrumque nec victurum: ‘nisi adduxero illum ad te’ significat nisi medium conjungatur: ‘da illum super manum meam’ significat quantum in sua potentia: ‘et ego adducam 2 illum ad te’ significat quod restituetur: ‘et dixit, Non descendet filius meus vobiscum’ significat quod non demittet se versus inferiora: ‘quia frater illius mortuus’ significat quoniam internum non adest; ‘et ille solus 3 is relictus’ significat quod is loco interni nunc: ‘et obveniat illi damnum in via qua ibitis in illa’ significat quod cum solis veris in naturali separatis ab interno, periturum: ‘et descendere facietis canitiem meam’ significat quod sic erit ultimum Ecclesiae: ‘in maerore sepulcrum’ significat absque spe resuscitationis.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript and the First Latin Edition omits haec here and 5540; compare above

2. Thus the Manuscript and the First Latin Edition here and 5545; compare above

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.