Bible

 

Genesis 4

Studie

   

1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.

2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.

4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?

10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.

13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.

24 Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.

25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 395

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

395. Quod ‘omnis occidens Cainum, septempliciter vindicabitur’ significent quod violare fidem ita separatam sacrosanctum 1 esset, constat ex significatione ‘Caini’ quod sit fides separata, et ex significatione ‘septem’ quod sit sacrosanctum. Septenarius numerus sanctus habitus est, ut notum, propter sex dies creationis, et septimum, qui est homo caelestis, in quo pax, quies, sabbatum; inde toties in Ecclesiae Judaicae ritibus occurrit septenarius numerus, et ubivis pro sancto habitus: tempora inde distinguebantur in septem, tam magna eorum intervalla quam minora, et vocabantur ‘septimanae’, sicut magna temporum intervalla ad Messiam venturum, Dan. 9:24, 25;

et septem annorum tempus vocatur septimana a Labane et Jacobo, Gen. 29:27, 28;

quare ubicumque septenarius numerus occurrit, pro sancto vel sacrosancto habetur; ut apud Davidem,

Septies in die laudo Te, Ps. 119:164:

apud Esaiam,

Erit lux lunae, sicut lux solis, et lux solis erit septupla, sicut lux septem dierum, 30:26;

ubi ‘sol’ est amor; ‘luna’ fides ex amore, quae erit sicut amor.

[2] Sicut tempora regenerationis hominis distincta sunt in sex, antequam septimus, seu caelestis homo, ita quoque tempora vastationis, usque dum nihil caeleste remanet; quod repraesentatum per plures captivitates Judaeorum, et per ultimam Babylonicam, quae erat septem saeculorum, seu septuaginta annorum; et aliquoties dictum quod terra sua sabbata quiesceret: tum per Nebuchadnezzarem apud Danielem,

Cor ejus ab homine mutabitur, et cor bestiae dabitur ei, dum septem tempora mutabuntur super eum, Daniel 4:13, 22, 29 [KJV 16, 25, 32].

De vastatione ultimorum temporum, apud Johannem,

Vidi aliud signum in caelo, magnum et admirabile, angelos septem habentes plagas septem ultimas, Apoc. 15:1, 6, 7; quod ‘urbem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus, seu sexies septem, Apoc. 11:2;

apud eundem,

Vidi librum [scriptum] intus et a tergo, obsignatam sigillis septem, Apoc. 5:1.

Inde gravitates et incrementa poenae per septenarium exprimebantur, ut apud Mosen,

Si ad hoc non oboediveritis Mihi, addam castigare vos septuplo propter peccata vestra, Lev. 26:18, 22, 24, 28:

apud Davidem,

Redde vicinis nostris septuplum in sinum eorum, Ps. 79:12.

Ideo nunc quia sacrosanctum erat violare fidem, quoniam inserviret, ut dictum, dicitur quod ‘septempliciter vindicabitur, qui occideret Cainum’.

Poznámky pod čarou:

1. Sacrosanctus has the same sense as Polynesian ‘taboo’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.