Bible

 

Genesis 4

Studie

   

1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.

2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.

4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?

10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.

13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.

24 Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.

25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 324

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

324. CAPUT IV

1. ET homo cognovit Havam uxorem suam, et concepit et peperit Cain; et dixit, Acquisivi virum, Jehovam.

2. Et addidit parere fratrem ejus, Habel; et fuit Habel pastor gregis, et Cain fuit colens humum.

3. Et factum a fine dierum, et attulit Cain de fructu humi munus JEHOVAE.

4. Et Habel attulit etiam ille de primogenitis gregis sui, et de pinguedine eorum: et aspexit JEHOVAH ad Habel et ad munus illius.

5. Et ad Cain et ad munus ejus non aspexit; et accensa est ira Caino valde, et ceciderunt facies ejus.

6. Et dixit JEHOVAH ad Cain, Quare accensa est ira tibi? et quare ceciderunt facies tuae?

7. Annon si benefacis, elevatio? et si non benefacis, ad januam peccatum cubans; et ad te desiderium ejus, et tu dominaris ei.

8. Et dixit Cain ad Habel, fratrem suum: et erat, cum essent in agro, et surrexit Cain contra Habel fratrem suum, et occidit illum.

9. Et dixit JEHOVAH ad Cain, Ubi Habel frater tuus? et dixit Non scio, an custos fratris mei ego?

10. Et dixit, Quid fecisti? Vox sanguinum fratris tui clamantium ad Me ex humo.

11. Et nunc, maledictus tu de humo, quae aperuit os suum, accipiens sanguines fratris tui e manu tua.

12. Cum coles humum, non addet dare vim suam tibi, vagus et profugus eris in terra.

13. Et dixit Cain ad JEHOVAM, Major iniquitas mea, quam ut auferatur.

14. Ecce ejecisti me hodie desuper faciebus humi; et a faciebus Tuis abscondar, et ero vagus et profugus in terra; et erit omnis inveniens me, occidat me.

15. Et dixit ei JEHOVAH, Quapropter omnis occidens Cain septempliciter vindicabitur; et posuit JEHOVAH Caino signum, ut non percuteret eum quisquam inveniens eum.

16. Et exivit Cain a faciebus JEHOVAE; et habitavit in terra Nod versus orientem Edenis.

17. Et cognovit Cain uxorem suam, et concepit, et peperit Hanoch; et fuit aedificans urbem, et vocavit nomen urbis secundum nomen filii sui Hanoch.

18. Et natus Hanocho, Iradum; et Irad genuit Mehujael; et Mehujael genuit Methushael; et Methushael genuit Lamech.

19. Et accepit sibi Lamech duas uxores; nomen unius Adah, et nomen alterius Zillah.

20. Et peperit Adah Jabal, is erat pater habitantis tentorium, et pecoris.

21. Et nomen fratris ejus Jubal, is erat pater omnis pulsantis citharam et organum.

22. Et Zillah etiam ea peperit Tubal-cain, erudiens omnem artificem aeris et ferri. Et soror Tubal-cain Naamah.

23. Et dixit Lamech uxoribus suis Adah et Zillah, Audite vocem meam uxores Lamechi, et auribus percipite dictum meum, quod virum occidi in vulnus meum, et parvulum in livorem meum.

24. Quod septempliciter vindicabitur Cain, et Lamech septuagies et septies.

25. Et cognovit homo adhuc uxorem suam, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Sheth; quia reposuit mihi Deus semen aliud loco Habelis, quod occiderit illum Cain.

26. Et Shetho etiam illi natus est filius, et vocavit nomen ejus Enosh: tunc coeptum est invocare nomen JEHOVAE.

CONTENTA

Agitur de doctrinis separatis ab Ecclesia, seu haeresibus, et de exsuscitata postmodum Ecclesia nova, dicta ‘Enosh’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.