Bible

 

Genesis 37

Studie

   

1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.

2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.

3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.

4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.

5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit.

6 Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :

7 putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.

8 Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit.

9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.

10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?

11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.

12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,

13 dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,

14 Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :

15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret.

16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges.

17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.

18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :

19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :

20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.

21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :

22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.

23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :

24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam.

25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum.

26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?

27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.

28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum.

29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :

30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?

31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt :

32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.

33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.

34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.

35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,

36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5828

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5828. ‘Et dixi, Verumtamen discerpendo discerptus est’: quod significet apperceptionem quod a malis et falsis perierit, constat a significatione ‘dicere’ quod sit perceptio, de qua saepius et a significatione ‘discerpi’ quod sit a malis et falsis perire, nempe bonum internum quod per ‘Josephum’ repraesentatur, n. 5805: quod ‘discerpi’ id significet, est quia in mundo spirituali non alia datur discerptio quam boni a malis et falsis; se habet hoc sicut mors et quae mortis sunt, haec in sensu spirituali significant non mortem naturalem sed mortem spiritualem, quae est damnatio; nam alia mors non est 1 in mundo spirituali; similiter ‘discerptio’ in sensu spirituali non significat discerptionem qualis est quae fit a feris, sed discerptionem boni a malis et falsis; etiam ‘ferae quae discerpunt’ in sensu spirituali significant mala cupiditatum et falsa inde, haec etiam in altera vita repraesentantur per ‘feras’.

[2] Bonum quod a Domino continue influit apud hominem, non nisi quam a malis et inde falsis, et a falsis et inde malis, perit; ut primum enim bonum illud 2 continuum per internum hominem 3 ad externum seu naturalem, venit, obviam ei fit malum et falsum, per quae bonum sicut a feris variis modis discerpitur et exstinguitur, inde 4 influxus boni per internum hominem inhibetur et sistitur, consequenter 5 mens interior, per quam influxus, clauditur, et modo tantum spirituale per illam admittitur ut naturalis homo possit ratiocinari et loqui, sed tunc solum ex terrestribus, corporeis et mundanis, et quidem contra bonum et verum, aut simulate seu dolose 6 secundum illa.

[3] Universalis lex est quod influxus se accommodet 7 secundum effluxum, sique inhibetur effluxus, quod inhibeatur influxus; per internum hominem est influxus 8 boni et veri a Domino, per externum erit effluxus, nempe in vitam, 9 hoc est, in exercitio charitatis, quando is effluxus est, tunc continuus est influxus a caelo, 10 hoc est, per caelum a Domino; at si non datur effluxus, sed in externo seu naturali homine resistentia, hoc est, malum et falsum, quae bonum 11 influens discerpunt et exstinguunt, sequitur ex lege universali supra memorata quod influxus se accommodet ad effluxum; proinde quod 12 retrahat se influxus boni, et sic claudatur internum per quod influxus, et per occlusionem illam fit stupiditas in spiritualibus, usque adeo ut homo qui talis, nihil sciat de vita aeterna, nec scire velit; et demum fit insania ut objiciat falsa contra vera, et illa dicat vera et haec falsa, et objiciat mala contra bona, et illa faciat bona et haec mala;

[4] 13 ita discerpit prorsus bonum. In Verbo memoratur passim ‘discerptum’, et per id in sensu proprio significatur id quod perit a falsis ex malis; quod autem perit ex malis, hoc vocatur ‘cadaver’; at cum solum discerptum dicitur, tunc significatur utrumque, unum enim involvit significationem alterius, 14 aliter quum unum dicitur cum altero, distinguitur enim tunc 15 . Quia discerptum in spirituali sensu significabat id quod perierat a falsis ex malis, ideo 16 prohibitum fuit in Ecclesia repraesentativa ne ullum discerptum comederent; quod nequaquam ita 17 prohibitum fuisset nisi spirituale id malum 18 intelligeretur in caelo; alioquin quid mali inesset 19 discerptam a fera carnem 20 comedere?

[5] De discerptis quod non comederentur, ita 21 apud Mosen,

Adeps cadaveris 22 et adeps discerpti fiet pro omni usu, modo comedendo non comedetis illum, Lev. 7:24:

apud eundem,

Cadaver et discerptum non comedet, ut polluatur eo, Ego Jehovah, Lev. 22:8:

apud eundem,

Viri sanctitatis eritis Mihi, ideo carnem in agro 23 discerptam non comedetis, canibus projicietis eam, Exod. 22:30 [KJV 31]:

apud Ezechielem,

Ah Domine Jehovih, dicit propheta, ecce anima mea 24 non polluta, et cadaver et discerptum non comedi a juventute mea huc usque, ut non venerit in os meum caro abominationis, 4:14;

ex his patet quod abominatio fuerit ‘comedere discerptum’, non quia discerptum erat sed quia significabat boni discerptionem a falsis quae a malis, ‘cadaver’ autem boni mortem a malis.

[6] Discerptio boni a falsis et malis etiam in his locis apud Davidem in sensu interno intelligitur, Similitudo impii sicut leo, desiderat discerpere, et sicut leo juvenis, qui sedet in latibulis, Ps. 17:12:

alibi, Aperuerunt contra me os suum, leo discerpens et rugiens, Ps. 22:14 [KJV Ps. 22:13]:

et adhuc alibi, Ne rapiant sicut leo animam meam, discerpens sed non eripiens, Ps. 7:3;

‘leo’ pro illis qui vastant Ecclesiam. Supra, ubi de Josepho agitur, quod venditus a fratribus et tunica ejus tincta sanguine ad patrem missa, etiam 25 tunc pater ejus dixit, Tunica filii mei, fera mala comedit illum, discerpendo discerptus est Joseph, Gen. 37:33;

quod ‘discerptus’ sit a falsis quae a malis dissipatus, videatur ibi, n. 4777.

Poznámky pod čarou:

1. ibi

2. The Manuscript alters this to continue.

3. in

4. quia nulla receptio, fit quod influxus ... inhibeatur et sistatur

5. quod mens ... claudatur ... admittatur

6. cum illis

7. ad

8. The Manuscript inserts nempe.

9. et in exercitia

10. et

11. influere conans

12. retrahet, in the First Latin Edition.

13. The Manuscript inserts at.

14. cum solum absque altero dicitur, aliter cum unum

15. The Manuscript inserts ut in locis qui mox sequuntur.

16. The Manuscript inserts tam severe.

17. The Manuscript inserts severe.

18. The Manuscript inserts in illo esset et id.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. edere

21. Moses

22. aut

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The Manuscript and the First Latin Edition omit.

25. Jacob

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.