Bible

 

Genesis 35

Studie

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 921

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

921. Quod ‘aedificavit Noah altare Jehovae’ significet repraesentativum Domini, constat ex illis quae modo nunc dicta sunt. Ritus omnes Ecclesiae Antiquae repraesentativi Domini erant, sicut etiam ritus Ecclesiae Judaicae; sed principale repraesentativum fuit postea altare, tum holocaustum, quod quia fiebat ex bestiis mundis et avibus mundis repraesentabat sicut significabat, bestiae mundae bona charitatis et aves mundae vera fidei; quae cum offerebantur, significabant apud Antiquam Ecclesiam quod offerrent Domino inde munera; Domino nihil aliud, quod gratum Ei sit, offerri potest: sed posteri, ut gentes, tum etiam Judaei, haec pervertebant, ne quidem scientes quod talia significarentur, cultum solum in externis ponentes.

[2] Quod ‘altare’ fuerit principale repraesentativum Domini, constare quoque inde potest quod antequam ceteri ritus instituti, et antequam arca exstructa, et antequam templum aedificatum, altaria fuerint, etiam inter gentes; de Abramo constat, Quod cum venerit in montem ab oriente Bethelis exstruxerit altare, et invocaverit nomen Jehovae, Gen. 12:8;

Quod ei jussum offerre Isaacum in holocaustum super altari: Gen. 22:2, 9;

Quod Jacobus aedificaverit altare ad Luz seu Bethel, Gen. 35:6, 7;

Quod Moses aedificaverit altare sub Monte Sinai, et sacrificaverit, Exod. 24:4-6;

quod fuit antequam sacrificia instituta sunt, et antequam arca exstructa, ubi cultus dein peragebatur in deserto. Similiter quod altaria fuerint apud gentes, constat ex Bileamo, Qui ad Balakum dixit, quod aedificaret septem altaria, et pararet septem boves, et septem arietes, Num. 23:1-7, 15-18, 29, 30; tum quod mandatum, quod gentium altaria destruerentur, ut Deut. 7:5; Jud. 2:2;

quare cultus Divinus per altaria et sacrificia, non fuit novum quoddam institutum apud Judaeos. Immo altaria prius aedificata sunt quam noverunt super iis mactare boves et pecudes, et quidem in memoriale.

[3] Quod ‘altaria’ significent repraesentativum Domini, et ‘holocausta’ cultum Ipsius inde, constat manifeste apud Prophetas:

ut apud Mosen de Levi cui sacerdotium, Docebunt judicia Tua Jacobum, et legem Tuam Israelem; ponent suffitum in naribus Tuis, et totum (holocaustum) super alteri Tuo, Deut. 33:10;

ubi pro omni cultu; ‘quod docerent judicia Jacobum, et legem Israelem’ pro cultu interno; ‘quod ponerent suffitum in naribus, et totum super altari’ pro cultu externo correspondente; ita pro omni cultu:

apud Esaiam,

In die illo aspiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt; et non aspiciet ad altaria, opus manuum ejus, 17:7, 8;

ubi ‘aspicere ad altaria’ manifeste significat cultum repraesentativum in genere, qui aboleretur:

apud eundem,

In die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua juxta terminum ejus Jehovae, 19:19;

[4] ibi etiam ‘altare’ pro cultu externo:

apud Jeremiam,

Deseruit Dominus altare Suum, detestatus est sanctuarium Suum, Thren. 2:7 1 ;

‘altare’ pro cultu repraesentativo, qui factus idololatricus:

apud Hoscheam,

Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; fuerant ei altaria ad peccandum, 8:11;

‘altaria’ ibi pro omni repraesentativo separato ab interno, sic pro idololatrico:

apud eundem,

Perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis, spina et carduus ascendet super altaria eorum, 10:8;

ibi etiam ‘altaria’ pro cultu idololatrico:

apud Amos,

In die visitare Me praevaricationes Israelis super eum, et visitabo super altaria Bethelis, et succidentur cornua altaris, 3:14;

ubi ‘altaria’ quoque pro repraesentativo facto idololatrico:

[5] apud Davidem,

Deducent me ad montem sanctitatis Tuae, et ad habitacula Tua, et ingrediar ad altare Dei, ad Deum, laetitiam exsultationis meae, Ps. 43:3, 4;

ubi ‘altare’ manifeste pro Domino; ita altaris constructio in Ecclesia Antiqua et Judaica, pro repraesentativo Domini; quia cultus Domini peragebatur principaliter per holocausta et sacrificia, et sic illa principaliter significabant cultum repraesentativum, constat quod ipsum altare significet ipsum repraesentativum.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.