Bible

 

Genesis 35

Studie

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4592

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4592. ‘Et pater illius vocavit illum Benjamin’: quod significet quale spirituale caelestis, constat ex repraesentatione ‘Benjaminis’ quod sit spirituale caelestis; quid hoc sit, explicatum est supra n. 4585, quod nempe sit intermedium quod est inter spirituale et caeleste, seu inter hominem spiritualem et caelestem; Benjamin in lingua originali significat filium dextrae, et per ‘filium dextrae’ significatur spirituale verum quod a caelesti bono, et inde potentia, bono enim est potentia per verum, n. 3563; ‘filius’ est verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, et ‘manus’ potentia, n. 878, 3091, 3563; inde ‘dextra’ est summa potentia; ex eo patet quid significat ‘sedere ad dextram Dei’, quod nempe sit status potentiae ex vero quod a bono, n. 3387; quod cum praedicatur de Domino, est omnipotentia, et quoque Divinum Verum quod procedit a Divino Bono Domini, ut Ps. 110:1; Matth 22:42

[KJV 44]; 26:63, 64; Marcus 14:61, 62; 16:19; Luc. 22:69;

et quia est Divina potentia, hoc est, omnipotentia, ideo ibi dicitur ‘ad dextram potentiae’ seu ‘virtutis Dei’.

[2] Quid ‘Benjamin’ in genuino sensu significat, inde patet quod nempe verum spirituale quod a caelesti bono, quod est ‘Josephus’; ambo itaque simul sunt id intermedium quod est inter hominem spiritualem et hominem caelestem, ut supra n. 4585 dictum; sed hoc bonum et hoc verum distincta sunt a caelesti quod repraesentatur per ‘Jehudam’, et a spirituali quod repraesentatur per ‘Israelem’, illud enim est superius seu interius, et hoc est inferius seu exterius, nam sunt, ut dictum, intermedium: sed ideam illius boni quod repraesentatur per ‘Josephum’, et illius veri quod per ‘Benjaminem’, non aliquis habere potest quam qui illustratus est a luce caeli; angeli de illis 1 claram habent, quia eorum ideae cogitationis omnes sunt a luce caeli quae a Domino, in qua indefinita vident et percipiunt quae homo nusquam comprehendere potest, minus effari; illustrationi sit hoc:

[3] omnes homines quotcumque sunt, nascuntur naturales cum potentia ut fieri possint vel caelestes vel spirituales, Dominus autem solus natus est spiritualis caelestis, et quia ita, natus est in Bethlehem ubi terminus terrae Benjaminis; per ‘Bethlehem’ enim significatur spirituale caelestis, et per ‘Benjaminem’ repraesentatur spirituale caelestis; quod solus natus spiritualis caelestis, est quia Divinum in Ipso fuit; haec nusquam aliquis qui non est in luce caeli, comprehendere potest, qui enim in luce mundi est et ex illa perceptionem habet, vix scit quid verum et quid bonum, minus quid ascendere ad interiora veri et boni 2 per gradus, ita nequaquam aliquid de innumerabilibus eorum in unoquovis gradu quae coram 3 angelis in luce sicut meridiana patent; inde patet 4 qualis sapientia est angelorum respective ad homines.

[4] Sunt sex nomina quae in propheticis ubi agitur de Ecclesia, frequenter occurrunt, nempe Jehudah, Josephus, Benjamin, Ephraim, Israel, et Jacob; qui non scit quid boni et veri Ecclesiae per unumquemvis in sensu interno intelligitur, nequaquam scire potest aliquid ex arcanis Divinis Verbi ibi, nec scire potest quid Ecclesiae intelligitur nisi sciat quid caeleste quod est ‘Jehudah’,

quid caeleste spiritualis quod est ‘Josephus’, quid spirituale caelestis quod est ‘Benjamin’, quid intellectuale Ecclesiae quod est ‘Ephraim’, quid spirituale internum quod est ‘Israel’, et quid spirituale externum quod est ‘Jacob’.

[5] Quod in specie ‘Benjaminem’ attinet, quia is repraesentat spirituale caelestis, et ‘Josephus’ caeleste spiritualis, et sic uterque simul intermedium inter caelestem et spiritualem hominem, et inde quia conjunctissimi, ideo quoque 5 conjunctio illorum in historicis de Josepho describitur per haec, quod 6

Josephus dixerit ad fratres suos, quod fratrem minimum adducerent, ne moriantur, Gen. 42:20:

cum redirent cum Benjamine, et Josephus viderit Benjaminem fratrem suum 7 , quod dixerit, Num hic frater vester minimus est [de quo dixistis ad me], et dixit, Deus propitius esto tibi, fili mi; et festinavit Josephus, quia commota sunt viscera ejus erga fratrem suum, et quaesivit flere, et ideo intravit in conclave, et flevit ibi, Gen. 43:29, 30

Quod multiplicaret portionem Benjaminis prae portione omnium quintuplum, Gen. 43:34: postquam aperuit se fratribus, Quod ceciderit super colla Benjaminis fratris sui et fleret, et Benjamin fleret super collis ejus, Gen. 14:14:

Quod dederit omnibus mutatorias vestes, Benjamini vero trecentos argenti, et quinque mutatorias vestes, Gen. xlv

22;

[6] ex illis patet 8 quod Josephus et Benjamin conjunctissimi fuerint, non quia 9 ex una matre, sed quia 9 per illos repraesentatur conjunctio spiritualis quae est inter bonum quod ‘Josephus’ et verum quod ‘Benjamin’, et quia utrumque est intermedium inter caelestem et spiritualem hominem, ideo Josephus 10 non 11 cum fratribus suis nec cum patre suo conjungi potuit nisi per Benjaminem, absque enim intermedio non datur conjunctio; haec causa fuit 12 quod Josephus non prius se revelaverit.

[7] Praeterea etiam alibi per Benjaminem in Verbo imprimis prophetico, significatur spirituale verum quod est Ecclesiae; ut in prophetico Mosis de filiis Israelis, Benjamini dixit, Dilectus Jehovae, habitabit confidenter super illum, obtegens super illum omni die, et inter humeros illius habitabit, Deut. 33:12;

‘dilectus Jehovae’ est verum spirituale quod ex caelesti bono;

hoc bonum apud id verum praedicatur ‘habitare confidenter’, id 13 ‘obtegere toto die’, ut et ‘inter humeros ejus habitare’;

humeri enim in sensu interno sunt omne potentiae, n. 1085, et omne potentiae bono est per verum, n. 3563:

[8] apud Jeremiam,

Fugite filii Benjaminis e medio Hierosolymae, et in clangendo clangite buccina, et super domum vineae tollite propheticum, quia malum prospicit e septentrione, et confractio magna, 6:1;

‘filii Benjaminis’ pro vero spirituali ex caelesti; ‘Hierosolyma’ pro Ecclesia spirituali, etiam ‘domus vineae’ seu Beth Kerem; ‘malum e septentrione’ pro ex hominis sensuali et inde scientifico:

apud eundem,

Fiet, ... si sanctificatis diem sabbati, ... intrabunt ex urbibus Jehudae, et ex circuitibus Hierosolymae, et e terra Benjaminis, et ex planitie, et ex monte, et ex meridie, offerentes holocaustum et sacrificium, et minham, et tus, et offerentes eucharisticum, domum Jehovae, 17:24, 26:

[9] et alibi apud eundem,

In urbibus montis, in urbibus planitiei, [et] in urbibus meridiei, et in terra Benjaminis, et in circuitibus Hierosolymae, et in urbibus Jehudae, adhuc transibunt greges juxta manus numerantis, 33:13;

ibi ‘terra Benjaminis’ etiam pro spirituali vero quod est Ecclesiae; omnia enim quae sunt Ecclesiae a 14 primo gradu ad ultimum significantur per ‘urbes Jehudae, circuitus Hierosolymae, terram Benjaminis, planitiem, montem et meridiem’:

[10] apud Hoscheam,

Clangite buccina in Gibeah, tuba in Ramah, vociferamini Bethaven, post te Benjamin, Ephraim in solitudines erit, in die conceptionis, 5:8, 9;

‘Gibeah, Ramah et Bethaven’ pro illis quae sunt veri spiritualis a caelesti quod est ‘Benjamin’, Gibeah enim erat Benjaminis, Jud. 19:14, etiam Ramah, Jos. 18:25, ut et Bethaven, Jos. 18:12; ‘clangere buccina et tuba ac vociferari’ pro annuntiare quod intellectuale Ecclesiae, quod est ‘Ephraim’, desolatum sit:

[11] apud Obadiam, Fiet domus Jacobi ignis, et domus Josephi flamma, domus Esavi in stipulam, ... et hereditabunt meridionales montem Esavi, et qui in planitie Philistaeos, et hereditabunt agrum Ephraimi, et agrum Samariae, et Benjamin Gileadem, vers. 18, 19; quod nomina significent res, hic ut alibi manifeste patet, nam nisi sciatur quid significant ‘domus Jacobi, domus Josephi, domus Esavi, mons Esavi, Philistaei, ager Ephraimi, ager Samariae, Benjamin et Gilead’, et praeterea quid ‘meridionales, domus, planities, mons ager’, nusquam aliquid ibi comprehendetur, quae historice dicta sunt ibi, nec facta sunt; sed qui novit quid singula involvunt, inibi arcana caelestia comperiet; est ibi etiam ‘Benjamin’ spirituale ex caelesti:

[12] similiter haec apud Zachariam,

Jehovah erit in regem super totam terram, in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum; circum erit tota terra sicut planities a Gibea usque ad Rimmonem, ... et habitabit sub se, inde a porta Benjaminis usque ad locum portae primae, usque ad portam angulorum, et turrim Hananeel, usque ad torcularia regis, 14:9, 10:

similiter apud Davidem,

Pastor adverte aurem, Qui ducit sicut gregem Josephum, Qui sedes super cherubim, coram Ephraim, et Benjamine, et Menashe, excita potentiam Tuam, et ito in salutem nobis, Ps.

80:2, 3 [KJV 1, 2]

similiter in prophetico Deborae et Baraki, Jehovah dominabitur mihi inter fortes, ex Ephraimo quorum radix in Amalek, post te Benjamin in populis tuis, ex Machir descendent legislatores, et ex Zebulun trahentes sceptrum scribae, Jud. 5:13, 14:

[13] apud Johannem, Audivi numerum obsignatorum centum quadraginta quatuor millia obsignati ex omni tribu Israelis; ... ex tribu Zebulun duodecim millia obsignati, ex tribu Josephi duodecim millia obsignati, ex tribu Benjaminis duodecim millia obsignati, Apoc. 7:4, 8;

ibi per ‘tribus Israelis’ significantur illi qui in bonis et veris sunt, et inde in regno Domini; ‘tribus’ enim et ‘duodecim’ seu 15 quod idem ‘duodecim millia’ sunt omnia amoris et fidei, seu omnia boni et veri, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913, 3926, 3939, 4060; haec in quatuor classes ibi partita sunt, quarum ultima est duodecim millia obsignati ex Zebulone, et ex Josepho, et ex Benjamine, quia per ‘Zebulonis tribum’ significatur conjugium caeleste, n. 3960, 3961, in quo est caelum, ita in quo omnia; ‘Josephus’ ibi est caeleste spiritualis seu bonum veri, et ‘Benjamin’ est verum illius boni seu spirituale caelestis'; hoc conjugiale est in caelo, inde est quod illi ultimo nominentur.

[14] Quia per ‘Benjaminem’ spirituale caelestis Ecclesiae, seu verum boni, quod est intermedium inter bonum caeleste et verum spirituale, repraesentaretur, ideo cessit Hierosolyma filiis Benjaminis in hereditatem, Hierosolyma enim antequam Zion ibi aedificata, significabat Ecclesiam in genere; quod Hierosolyma cesserit Benjamini, videatur Jos. 18:28, et Jud. 1:21.

Poznámky pod čarou:

1. eo

2. vera et bona

3. The Manuscript inserts tamen.

4. constat

5. ideo quoque quia conjunctissimi

6. The Manuscript inserts ut.

7. cum Josephus sustulit oculos suos et vidit Benjaminem fratrem suum, filium matris suae

8. The Manuscript inserts locis.

9. quod

10. The Manuscript inserts etiam.

11. nec

12. est

13. The Manuscript inserts et bonum.

14. quoad vera

15. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.