Bible

 

Genesis 32

Studie

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4299

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4299. ‘Quia vidi Deum facies ad facies, et liberata est anima mea’: quod significet quod sustineret gravissimas tentationes, sicut forent a Divino, constat a significatione ‘videre Deum’ quod sit appropinquatio ad Ipsum per interiora, nempe bona et vera, inde praesentia, de qua n. 4198; et a significatione ‘facierum’ quod sint interiora, de qua n. 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, proinde cogitationes et affectiones, nam ‘hae et illae’ sunt interiora 1 ,

de quia sunt animi et mentis, et se manifestant in facie; et ex significatione ‘liberata anima mea’ quod sit sustinere, nempe praesentiam Divinam: quod per illa omnia significetur quod sustineret gravissimas tentationes sicut forent a Divino, non aliunde constare potest quam a causis tentationum proximis et remotis; causae proximae sunt mala et falsa apud hominem, quae inducunt illum in tentationes, proinde mali spiritus et genii qui infundunt, n. 4249; sed usque nemo tentari potest, hoc est, aliquam tentationem spiritualem subire, nisi qui conscientiam habet, tentatio enim spiritualis non aliud est quam cruciatus conscientiae, consequenter non alii possunt tentari quam qui in bono caelesti et 2 spirituali sunt, nam hi conscientiam habent, ceteri non habent, et ne quidem sciunt quid conscientia;

[2] conscientia est nova voluntas et novus intellectus a Domino 3 ; ita est praesentia Domini apud hominem, et haec eo propior quo plus homo in affectione boni aut veri est; si praesentia Domini propior est quam quantum homo est in affectione boni aut 4 veri, venit homo in tentationem; causa est quia mala et falsa quae apud hominem, temperata eum bonis et veris apud illum, non sustinere possunt praesentiam propiorem; hoc 5 constare potest ab his quae existunt 6 in altera vita, nempe quod mali spiritus nequaquam possint approximare ad societatem aliquam caelestem quin incipiant angi et cruciari; tum 7 quod mali spiritus non sustineant quod angeli illos inspiciunt, ilico enim 8 torquentur et 9 in deliquium cadunt; et quoque ex eo quod infernum a caelo remotum sit, ex causa quia illud non sustinet caelum, hoc est, Domini praesentiam quae est in caelo; inde est quod in Verbo de illis dicatur,

Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos, et collibus, Occultate nos, Luc. 23:30;

et alibi, Dicent montibus et petris, Ruite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super throno, Apoc. 6:16;

etiam nimbosa 10 et caliginosa sphaera quae exhalat a malis et falsis illorum qui in inferno, apparet instar montis seu petrae, sub qua absconduntur, videatur n. 1265, 1267, 11 1270.

[3] Ex his nunc sciri potest quod ‘vidi Deum facies ad facies, et liberata est anima mea’ significet gravissimas tentationes sicut forent a Divino: apparent tentationes et cruciatus sicut a Divino quia existunt per praesentiam Divinam Domini, ut dictum, sed usque non sunt a Divino seu Domino, sed a malis et falsis quae apud illum qua tentatur seu cruciatur; a Domino enim non nisi quam sanctum bonum et verum et misericors procedit, hoc sanctum nempe bonum, verum et misericors, est, quod 12 illi qui in malis et falsis sunt, sustinere non possunt, quia opposita seu contraria sunt; mala, 13 falsa, et immisericordia continue intendunt violare sancta illa, et quantum aggrediuntur illa, tantum cruciantur; et cum aggrediuntur et inde cruciantur, tunc putant quod Divinum sit quod cruciat; haec sunt quae intelliguntur per ‘sicut forent a Divino’.

[4] Quod nemo 14 possit videre Jehovam facie ad faciem et vivere, antiquis notum fuit, et inde cognitio ejus rei ad posteros Jacobi derivata est; quapropter tantum gavisi sunt tum viderunt aliquem angelum, et tamen viverent; ut in libro Judicum, Vidit Gideon, quod angelus Jehovae, quare dixit Gideon, Domine Jehovih, quandoquidem vidi angelum Jehovae faciem ad faciem: et dixit illi Jehovah, Pax tibi, noli timere, quia non morieris, 6:22, 23;

in eodem libro, Dixit Manoahus ad uxorem suam, Moriendo moriemur, quia Deum vidimus, 13:22;

et apud Mosen,

Jehovah dixit ad Mosen, Non poteris videre facies Meas quia non videbit Me homo, et vivet, Exod. 33:20:

[5] quod de Mose dicatur quod Locutus cum Jehovah facie ad faciem, Exod. 33:11,

et quod Cognoverit illum Jehovah facie ad faciem, Deut.

34:10,

est quod apparuerit illi in forma humana adaequata ejus receptioni quae fuit externa, nempe sicut vetustus barbatus sedens apud illum ut instructus sum ab angelis; inde etiam Judaei non aliam ideam de Jehovah habuerunt quam sicut de vetustissimo homine barbae longae et niveae, qui prae aliis diis miracula potuit facere; non quo sanctissimus, quia quid sanctum esset, nesciverunt, minus quod sanctum procedens ab Ipso nequaquam videre potuissent, quia in amore corporeo et terrestri absque sancto interno erant, n. 4289, 4293.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes interiora, and inserts interna.

2. aut

3. The Manuscript inserts Divino, hoc est, a.

4. et

5. haec

6. experientiis

7. The Manuscript inserts ex his.

8. The Manuscript inserts tunc.

9. The Manuscript inserts quasi.

10. nebulosa

11. The Manuscript inserts 1268

12. hoc sanctum bonum et verum, ac misericors sunt, quae

13. The Manuscript inserts et.

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Judicum 6:23

Studie

       

23 Dixitque ei Dominus : Pax tecum : ne timeas, non morieris.