Bible

 

Genesis 32

Studie

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4265

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4265. Vers. 16-23. Et dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim; et dixit ad servos suos, Transite ante me et spatium ponatis inter catervam et inter catervam. Et praecepit primo dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te?

Et dices, Servo te Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo; et ecce etiam is post nos. Et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum, inveniendo vos eum. Et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus in munere eunte ante me, et postea vide facies ejus, forte suscipiet facies meas. Et transivit munus ante eum, et is pernoctavit in nocte illa in castris. Et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, transivit transitum Jabbok. Et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi 1 . ‘Dedit in manum servorum suorum catervam catervam seorsim, et dixit ad servos suos, Transite ante me, et spatium ponatis inter catervam’ significat ordinationem quomodo initiarentur: ‘et praecepit primo, dicendo, Quod occurrerit tibi Esau frater meus, et interrogaverit te, dicendo, Cui tu, et quo vadis, et cui illa ante te? et dices, Servo tuo Jacobo, munus hoc missum domino meo Esavo, et ecce etiam is post nos’ significat submissionem: et praecepit etiam secundo, etiam tertio, etiam omnibus euntibus post catervas, dicendo, Secundum verbum hoc loquemini ad Esavum in inveniendo vos eum' significat continuum: ‘et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus, [in munere eunte ante me, et postea videbo facies ejus, ] forte suscipiet facies meas’ significat praeparationem ad sequentia: ‘et transivit munus ante eum’ significat effectum: ‘et is pernoctavit in nocte illa in castris’ significat quae sequuntur: ‘et surrexit in nocte illa, et accepit binas feminas suas, et binas ancillas suas, et undecim natos suos, et transivit transitum Jabbok’ significat insinuationem primam affectionum veri cum veris acquisitis; ‘transitus Jabbok’ est insinuatio prima: ‘et accepit illos, et transire fecit illos fluvium, et transire fecit quae sibi’ significat ulteriorem insinuationem.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has in margin (Specialia non explicari possunt quare summaria). See also end of Arcana Coelestia 4266

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8788

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8788. ‘Et sanctifica illos hodie et cras’: quod significet obvelationem interiorum ut in 1 fidei sancto appareant nunc et postea, constat ex significatione ‘sanctificare’ quod sit disponere ut in sancto 2 quoad externum appareant; et quia hoc fit per obvelationem interiorum, idcirco id per ‘sanctificare’ etiam intelligitur; quod hodie et cras sit nunc et postea, patet. Quomodo cum his se habet, paucis 3 dicetur: Ecclesia apud Judaeos instituta non fuit quoad illos Ecclesia sed modo repraesentativum Ecclesiae; ut enim Ecclesia sit, erit apud hominem Ecclesia fides in Dominum, et quoque amor in Ipsum, ut et amor erga proximum; haec faciunt Ecclesiam; sed haec non fuerunt apud populum qui Jacobus dictus est, nam ille nec agnovit Dominum, ita nec de fide 4 in Ipsum, minus de amore 5 in Ipsum, et ne quidem 6 erga proximum, audire voluit; erat enim in amore sui et in amore mundi, qui amores sunt prorsus oppositi amori in Dominum et amori erga proximum; tale t}est irradicatum isti populo a primis eorum parentibus; inde est quod apud illum populum non 7 instaurari potuerit aliqua Ecclesia, sed modo repraesentari illa quae Ecclesiae; Ecclesia repraesentatur cum homo cultum ponit in externis, sed talibus quae correspondent caelestibus; tune 8 per externa repraesentantur interna, ac interna patent in caelo, cum quo sic conjunctio; ut itaque populus Israeliticus 9 posset repraesentare, 10 cum interiora eorum 11 essent absque fide et amore caeli, etiam plena amore sui et mundi, idcirco 12 illa obvelabantur; sic 8 potuerunt externa cum spiritibus et per illos cum angelis communicari absque internis; quare nisi interna fuissent obvelata, patuissent quoque interna, et tunc periisset repraesentativum, quia foeda erupissent et contaminassent; populus iste prae ceteris populis ita 13 obvelari potuit, quia externa plus quam alii, adoravit, et in iis sanctum, immo Divinum, posuit. Ex his constare potest quid intelligitur per ‘sanctificare’, quod nempe sit obvelatio interiorum ut in fidei sancto appareant, sed non ipsis, verum angelis apud illos; videantur quae de hoc populo et de institutione Ecclesiae apud illum ostensa sunt prius, n. 4208, 4281, 4288, 4289, 4293, 4307, 4314, 4316, 4317, 4429, 4433, 4444, 4459, 4844, 4847, 4865, 4899, 14 4911, 4912, 4500, 7048, 7051, 8588. Quod sanctificationes apud illos non aliud fuerint quam apparentiae sancti in 15 externis, et tamen absque aliquo sancto 16 apud illos, constare potest a ritibus per quos sanctificabantur, nempe per sacrificia, 17 per lavationes, per aspersiones sanguinis, per unctiones, quae prorsus nihil tangunt interna.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. dicitur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. erga, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. The Manuscript inserts de amore.

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

8. The Manuscript inserts enim.

9. potuisset

10. quia

11. erant

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

15. externo

16. The Manuscript deletes apud illos and inserts in ipsis.

17. The Manuscript inserts tum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.