Bible

 

Genesis 32

Studie

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Bible

 

Genesis 47:25

Studie

       

25 Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4364

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4364. ‘Dixit, Quae tibi omnia castra illa quibus occurri?’: quod significet specialia quae inde, constat a significatione ‘castrorum’ hic, quod sint specialia, nam sunt quae in capite praecedente, vers. 14, 15, 15 1 memorantur, nempe ‘caprae ducentae et capri viginti, oves ducentae et arietes viginti, camelae lactantes et filii illarum triginta, juvencae quadraginta et juvenci decem, asinae viginti et pulli decem’ quae quod bona et vera cum eorum servitiis essent per quae initiatio fieret, videatur n. 4263, 4264, proinde specialia; specialia hic non aliud sunt quam confirmantia quod vera sint vera, et bona sint bona; accedunt ad cogitationes et ad affectiones hominis, hoc est, ad illa quae novit et quae amat, propter quae favet et affirmat quod ita sit; munera quae antiquitus in Ecclesia dabantur regibus et sacerdotibus, talia quoque involvebant; notum est quod alius ad sententiam suam, seu ad illa quae dicit bona et vera, tam per rationes quam per affectiones ducatur; ipsa confirmantia sunt quae intelliguntur per specialia, et hic significantur per ‘castra’, quapropter dicitur quod castra illa essent ‘ad inveniendum gratiam in oculis domini mei’; et dein, ‘si quaeso inveni gratiam in oculis tuis, et’ accipias munus meum e manu mea. '

[2] Similiter se habet in spiritualibus seu in rebus fidei, quando 2 conjunguntur cum bono charitatis: homo credit quod bona et vera immediate influant e caelo, ita absque mediis apud hominem, sed multum fallitur; Dominus ducit unumquemvis per affectiones ejus, et sic per tacitam providentiam flectit, nam ducit per liberum, n. 1937, 1947; quod omne liberum sit affectionis seu amoris, videatur n. 2870, 2873; et inde quod omnis conjunctio boni cum vero fiat in libero, non autem in coacto 3 , n. 2875-2878, 2881, 3145, 3146, 3158, 4031; quando itaque homo in libero ductus est ad bonum, tunc acceptantur vera et implantantur, et tunc ille affici incipit illis 4 , ac sic paullatim in liberum caeleste introducitur: qui regeneratus est, hoc est, qui amat proximum, et magis qui Dominum, si reflectit super vitam suam anteactum, reperiet tunc quod per plura cogitationis suae et per plura affectionis suae ductus sit.

[3] Quid per specialia quae inde in specie hic intelligitur, ab exemplis melius elucere potest; verum quod insinuandum est bono, sit 5 quod vita homini sit post mortem: nisi confirmetur illud per specialia, non acceptatur; ut per haec, quod homo cogitare possit non solum de illis quae videt et sentit, sed etiam de illis quae non videt et sentit, quod etiam affici illis possit, quod per affectionem conjungi illis, proinde caelo, immo Ipsi Domino 6 , et quod qui conjungi potest Divino, non possit mori in aeternum; haec et perplura similia sunt specialia quae prius occurrunt, antequam insinuatur illud verum in bonum, hoc est, antequam plene creditur; verum illud quidem primum se submittit, sed usque specialia illa faciunt ut acceptetur.

[4] Sit quoque pro exemplo quod homo sit spiritus et quod is corpore amictus sit cum vivit in mundo: hoc quoque est verum quod insinuandum est bono, nam nisi id insinuatum est, non curat caelum 7 , cogitat enim tunc de se sicut de brutis animalibus; sed verum hoc non insinuari potest quam per specialia, sicut per haec, quod corpus quod circumgestit 8 , inserviat pro usibus ibi, ut nempe possit 9 per oculos materiales videre illa quae in mundo sunt, perque 10 musculos materiales agere, ex quibus vires ponderosis ibi adaequatae sunt; et quod usque interius sit aliquid quod cogitat et vult 11 , cujus instrumentale seu organum materiale, corpus est, quodque spiritus ejus sit ipse, seu ipse homo, qui per organica illa agit et sentit; et quod id per plures experientias apud se confirmare possit, si semel in fide est quod ita sit; omnia illa sunt specialia quae praemittuntur, et quae faciunt ut insinuetur ipsum illud verum in bonum, suntque illa inde: haec et similia sunt quae hic significantur per ‘castra’.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. coacta, in the First Latin Edition

4. afficitur ille vero

5. est

6. Divino

7. The Manuscript inserts et spirituale.

8. The Manuscript inserts in mundo.

9. The Manuscript places this after illa.

10. per

11. The Manuscript inserts quod.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.