Bible

 

Genesis 32

Studie

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Bible

 

Genesis 47:25

Studie

       

25 Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et læti serviemus regi.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4269

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4269. ‘Et dicetis etiam, Ecce servus tuus Jacob post nos; quia dixit, Expiabo facies ejus in munere eunte ante me, et postea videbo facies ejus, forte suscipiet facies meas’: quod significet praeparationem ad sequentia; ‘et transivit munus ante eum’: quod significet effectum; tum ‘pernoctavit in nocte illa in castris’:

quod significet illa quae sequuntur, constare 1 potest ex singulis verbis in sensu interno, quae quod sint praeparationis ut benigne recipiatur, patet. Sed singula quomodo se habent, non explicari possunt 2 ad captum, nam quamdiu communia non nota sunt, singularia ejusdem rei non possunt in aliquam lucem sed in meram umbram cadere; communes notiones praecedent, quae nisi sunt, singularia non habent aliquod hospitium quo intrent; in hospitio ubi mera umbra, non apparent, et in hospitio ubi falsa, vel rejiciuntur vel suffocantur vel pervertuntur, ac ubi mala, ibi irridentur; satis est ut recipiantur haec communia, quod nempe regenerandus sit homo, antequam intrare possit in regnum Domini,

Joh. 3:3;

quod priusquam regeneratur, verum primo loco apparenter sit 3 , et bonum secundo; at cum regeneratur, quod invertitur ordo, et bonum primo loco sit et verum secundo; tum quando invertitur ordo, quod Dominus disponat et ordinet ita in naturali seu externo homine ut verum ibi a bono recipiatur et ut verum se submittat bono, ita ut homo non amplius ex vero agat sed ex bono, hoc est, ex charitate; tum quod ex charitate 4 agat cum vivit secundum vera fidei ac doctrinam amat propter vitam; processus illarum rerum 5 , quae de ordinatione, initiatione et submissione veri coram bono, in sensu interno hic 6 continentur 7 , coram angelis in clara luce apparet, nam talia sunt sapientiae angelicae, tametsi homo nihil illarum rerum 5 videt; at usque qui in simplici bono sunt ex simplici fide, illi in facultate sunt sciendi illa, si non capiunt illa in vita corporis ob curas mundanas et crassas inde ideas, usque in altera vita, ubi mundana et corporea 8 remota sunt, nam tunc illustrantur ac in intelligentiam et sapientiam angelicam veniunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts etiam.

2. The Manuscript inserts usque.

3. The Manuscript inserts antequam regeneratur homo.

4. et quod tunc ex illis quae sunt charitatis

5. illius rei

6. The Manuscript places this before de ordinatione.

7. continetur

8. talia

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.