Bible

 

Genesis 31

Studie

   

1 Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :

2 animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,

3 maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.

4 Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,

5 dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.

6 Et ipsæ nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.

7 Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.

8 Si quando dixit : Variæ erunt mercedes tuæ : pariebant omnes oves varios fœtus ; quando vero e contrario, ait : Alba quæque accipies pro mercede : omnes greges Alba pepererunt.

9 Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.

10 Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.

11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.

12 Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quæ fecit tibi Laban.

13 Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuæ.

14 Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et hæreditate domus patris nostri ?

15 nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?

16 Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quæ præcepit tibi Deus, fac.

17 Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.

18 Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.

19 Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.

20 Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.

21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,

22 nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.

23 Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.

24 Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.

25 Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.

26 Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?

27 cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?

28 Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem

29 valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.

30 Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?

31 Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.

32 Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.

33 Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liæ, et utriusque famulæ, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,

34 illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,

35 ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quærentis est.

36 Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,

37 et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuæ ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.

38 Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuæ et capræ steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :

39 nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :

40 die noctuque æstu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.

41 Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.

42 Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me demisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.

43 Respondit ei Laban : Filiæ meæ et filii, et greges tui, et omnia quæ cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?

44 Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.

45 Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :

46 dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :

47 quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguæ suæ.

48 Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.

49 Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,

50 si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui præsens respicit.

51 Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,

52 testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu præterieris, malum mihi cogitans.

53 Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :

54 immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :

55 Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4136

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4136. ‘Quare occultasti ad fugiendum, et furatus es me, et non indicasti mihi?’: quod significet statum si ex ejus libero separatio, constat a significatione ‘occultare ad fugiendum’ quod sit se separare illo invito; quod ‘fugere’ sit separari, videatur 1 n. 4113, 4114, 4120; a significatione ‘furari me’ quod sit auferre quod carum et sanctum est, de qua n. 4112, 4133; et a significatione ‘non indicare mihi’ quod hic sit per separationem, de qua n. 4113; inde sequitur quod per illa verba significetur quod separatio illo invito facta sit, cum tamen fieri debuerit ex libero; status liberi significatur et describitur per verba quae nunc sequuntur, nempe quod ‘miserim te in laetitia et in canticis, in tympano et in cithara’; at haec sunt verba Labanis secundum ejus fidem tunc; sed quomodo se habet cum separatione boni medii a bono genuino apud illos qui regenerantur, quod nempe fiat in libero, videatur supra n. 4110, 4111:

[2] quod ita se habeat, non apparet homini, non enim scit homo quomodo bona apud illum variantur, minus quomodo status cujusvis boni mutatur, ne quidem quomodo bonum infantiae variatur et mutatur in bonum pueritiae, et hoc in bonum succedens quod est juventutis, postea 2 in bonum adultae aetatis, et demum in bonum senectutis; apud illos qui non regenerantur, non sunt bona quae mutantur, sed sunt affectiones et earum jucunda 3 ; at apud illos qui regenerantur, sunt mutationes status bonorum et hoc 4 ab infantia usque ad ultimum vitae eorum 5 ; praevidetur enim a Domino qualem vitam homo acturus sit, et quomodo se duci a Domino passurus [est], et quia omnia et singula, immo singularissima, praevidentur, etiam providentur; sed quomodo tunc se habet cum mutationibus status bonorum, homo nihil scit, et hoc imprimis ex causa quia nullas cognitiones illius rei habet, nec hodie habere desiderat, et quia Dominus non influit immediate apud hominem, et docet, sed influit in cognitiones ejus, ita mediate, ideo is neutiquam scire potest mutationes status bonorum illorum 6 : et quia talis est homo quod nempe absque cognitionibus hujus rei, et praeterea pauci hodie sunt qui se regenerari patiuntur, ideo si plenius haec explicarentur, non comprehendi possent.

[3] Quod pauci hodie aliquid de bono spirituali sciant, et quoque quod pauci aliquid de libero, per experientiam ab illis qui ex Christiano orbe in alteram vitam veniunt, notum mihi factum est; unum modo exemplum, illustrationis causa, adducere licet: erat quidam 7 antistes qui prae aliis credidit se doctum, etiam pro docto agnitus ab aliis cum vixit; is quia malam vitam egerat, in tali stupida ignorantia de bono et libero, et de jucundo et beato quod inde, erat 8 , ut non sciret minimum differentiae inter jucundum et 9 liberum infernale, ac jucundum et 10 liberum caeleste, immo dixit quod nullum sit; cum talis ignorantia sit, etiam apud illas qui docti prae aliis audiunt, inde concludi potest in quantas umbras, immo in quantas et quales vesanias, caderent illa quae de bono et de libero hic dicerentur, de quibus in sensu interno agitur; cum tamen ita se habet quod ne quidem una vox dicta sit in Verbo, quae non arcanum caeleste involvit, tametsi coram homine apparet sicut nullius momenti, et hoc ob defectum cognitionum, seu ob ignorantiam in qua homo hodie de caelestibus est, et quoque vult esse.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts supra.

2. The Manuscript has tandem

3. The Manuscript has mutationes status bonorum, sed sunt mutationes status jucundorum seu affectionum,

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. The Manuscript has ejus

6. The Manuscript has et qui nullas cognitiones habet, nec habere desiderat, is neutiquam scire potest mutationes status bonorum illorum, Dominus enim non influit immediate apud hominemet docet, sed influit in cognitiones ejus, ita mediate:

7. quidem, in the First Latin Edition

8. The Manuscript has fuit

9. The Manuscript inserts inde.

10. The Manuscript has ac inde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.