Bible

 

Genesis 30

Studie

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3974

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3974. ‘Da feminas meas’: quod significet quod affectiones veri ejus essent; ‘et natos meos’ quod significet etiam vera inde, constat a significatione 'feminarum seu mulierum quod sint affectiones veri, mulier ejus ‘Leah’ affectio veri externi, et ‘Rachel’ affectio veri interioris, de 1 quibus saepius supra; et a significatione ‘natorum’ quod sint vera inde; per ‘filios’ enim significantur vera n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373, per ‘natos 2 nempe ex feminis’ vera inde. Apud antiquos statutum fuit quod feminae quae darentur servis, essent domini apud quem servirent, et quoque nati ex illis, ut constare potest apud Mosen,

Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet, et in septimo exibit liber gratis: si dominus ejus dederit ei mulierem, et peperit ei filios aut filias, mulier et nati ejus erunt domini illius, et ille exibit cum corpore suo, Exod. 21:2, 4; 3 hoc quia statutum fuit etiam in Antiqua Ecclesia, et ind enotum Labani, ideo vindicabat sibi et feminas et natos Jacobi, ut patet in capite seq. xxxi, Laban dixit ad Jacobum, Filiae, filiae meae, et filii, filii mei, et grex, grex meus, et omne quod tu videns, mihi hoc illud, vers. 43; hoc quia novit Jacob, dicit 4 ad Labanem, ‘Da feminas meas et natos meos’; sed per statutum illud de quo apud Mosen in loco citato, repraesentabatur jus 5 interni seu rationalis hominis in bona et vera externi seu naturalis, quae sibi comparavit; per ‘servum’ enim repraesentabatur verum naturalis quale est in principio antequam vera genuina insinuantur; verum quod in principio, non est verum sed apparet ut verum, at usque inservit pro medio introducendi genuina vera et bona, ut prius ostensum; quapropter cum bona et vera per illud seu ejus servitium insinuata sunt, tunc illud dimittitur, et retinentur genuina sic comparata; repraesentationis hujus causa illa lex de servis lata est.

[2] At quod Jacobum attinet, non erat servus emptus, sed ex familia illustriore quam Laban; ipse, nempe Jacob, emit sibi filias Labanis, ita quoque natos ex illis, per servitium suum, erant enim illi pro mercede'; quapropter Laban non congrue de his sentivit; et praeterea per ‘servum Hebraeum’ significabatur verum quod inservit introducendis bonis et veris genuinis', et per 6 mulierem ejus affectio boni naturalis; aliter per Jacobum; per illum repraesentatur bonum veri naturalis, 7 et per ‘feminas ejus’ affectiones veri; per ‘Labanem’ nec repraesentatur id quod per dominum in lege citata de servo Hebraeo, nempe rationale, sed bonum collaterale, n. 3612, 3665, 3778, quod tale est ut non sit bonum genuinum sed apparens ut genuinum, et inservit pro introducendis veris, n. 3665, 3690; quae sic Jacobi fuerunt.

[3] Haec quae nunc allata sunt, quidem talia sunt ut non in captum nisi paucissimorum cadant, quia plerique non sciunt quid verum et bonum naturalis, et quod haec distincta sint a vero et bono rationalis; et minus, quod bona et vera non genuina, 8 et usque apparentia ut genuina, inserviant introducendis veris et bonis genuinis, cumprimis in principio regenerationis; sed usque quia haec sunt quae continentur in sensu interno horum verborum, et quoque in sensu interno sequentium de grege Labanis, ex quo Jacob sibi comparavit gregem, non reticenda sunt; forte erunt qui capiunt; qui in desiderio talia sciendi sunt, hoc est, qui in affectione boni et veri spiritualis, illi in talibus illustrantur 9 .

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has qua

2. The Manuscript inserts autem.

3. The Manuscript has quale etiam Laban vindicavit

4. The Manuscript inserts hic.

5. The Manuscript deletes interni and inserts interioris.

6. The Manuscript has foeminas illorum affectiones

7. The Manuscript has perque

8. The Manuscript has sed

9. The Manuscript inserts a Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.