Bible

 

Genesis 3

Studie

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 380

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

380. II. QUOD FIDES SPURIA SIT OMNIS FIDES, QUAE RECEDIT A VERA QUAE EST UNICA, ET QUOD SIT APUD ILLOS, QUI ALIUNDE ASCENDUNT, ET DOMINUM NON UT DEUM SED SOLUMMODO UT HOMINEM SPECTANT. Quod Fides spuria sit omnis fides, quae a vera quae est unica, recedit, ex se patet, nam dum unica est verum, sequitur quod id quod recedit, non sit verum; omne bonum et verum Ecclesiae propagantur a Conjugio Domini et Ecclesiae, ita omne id quod essentialiter est charitas, et essentialiter fides, est ex illo conjugio, at vero quicquid duarum illarum non ex illo est, non est ex toro legitimo, sed illegitimo, ita vel ex toro seu conjugio polygamico, vel ex adulterio; ex polygamico est omnis fides, quae agnoscit Dominum, et adoptat falsa haeresium; et fides ex adulterio est, qui agnoscit tres Dominos unius Ecclesiae, est enim vel sicut foemina meretrix, aut sicut mulier nupta 1 uni viro, et locat noctes duobus aliis, et dum cubat cum illis, vocat quemlibet suum virum; inde est, quod fides illarum dicantur spuriae; hos Dominus multis in locis vocat adulteros, et quoque hos intelligit per fures et latrones apud Johannem, Amen dico vobis, qui non ingreditur per Januam in Ovile, SED ASCENDIT ALIUNDE, is est fur et latro: Ego sum Janua, per Me si quis introiverit, salvabitur, Cap. 10:1, 9; ingredi in Ovile est in Ecclesiam, et quoque est ingredi in Coelum; quod etiam sit in Coelum, est quia unum faciunt, et non aliud 2 facit Coelum quam Ecclesia ibi; quapropter quemadmodum Dominus est Sponsus et Maritus Ecclesiae, ita quoque est Sponsus et Maritus Coeli.

[2] Explorari et cognosci potest, num Fides sit proles legitima, vel num proles spuria, ex tribus illius indiciis, de quibus supra, quae sunt, Agnitio Domini pro Filio Dei, agnitio Ipsius pro Deo Coeli et Terrae, et agnitio quod unus sit cum Patre, quantum itaque Fides aliqua recedit ab his essentialibus suis, tantum est spuria. Fides spuria et simul adultera 3 est apud illos, qui Dominum non ut Deum, sed solummodo ut hominem spectant: Quod ita sit, manifeste patet a binis nefandis Haeresibus, ARIANA et SOCINIANA, quae in Ecclesia Christiana anathematizatae et ex illa excommunicatae sunt, et hoc ideo quia Divinitatem Domini negant, et aliunde ascendunt: sed vereor, quod abominationes illae in communi spiritu hominum Ecclesiae hodie lateant occultatae. Hoc mirabile est, quod quo quis credit se eruditione et judicio praestantiorem aliis, eo pronius arripiat et appropriet sibi ideas de Domino, quod sit Homo et non Deus, et quod quia est Homo non possit esse Deus, et qui illas ideas sibi appropriat, is in sodalitium Arianorum et Socinianorum, qui in Mundo spirituali in Inferno sunt, se infert.

[3] Quod communis spiritus hominem Ecclesiae hodie talis sit, est causa, quia apud unumquemvis hominem est spiritus consocius, nam homo absque eo non potest analytice, rationaliter et spiritualiter cogitare, ita non esset homo sed brutum; et quisque homo adsciscit sibi spiritum similem suae voluntatis affectioni et inde intellectus perceptioni; ille qui inducit se in affectiones bonas per veritates ex Verbo et per vitam secundum illas, huic adjungitur Angelus e Coelo, at qui se inducit in affectiones malas per confirmationes falsitatum et per vitam malam, huic se adjungit Spiritus ex Inferno, quo adjuncto, homo plus et plus init sicut fraternitatem cum Satanis, et tunc plus et plus se confirmat in falsis contra vera in Verbo, et in abominatione Ariana et Sociniana contra Dominum; causa est, quia omnes Satanae non sustinent audire aliquod verum ex Verbo, nec nominari Jesum; quae si audiunt, fiunt sicut furiae, discurrunt et blasphemant; et tunc si lux e Coelo influit, praecipites se conjiciunt in cavernas, et in caliginem suam, in qua illis est lux sicut est Noctuis in tenebris, et qualis Felibus in cellis dum insectantur mures: tales fiunt omnes post mortem qui Divinitatem Domini et Sanctitatem Verbi corde et fide negant: Internus illorum homo talis est, utcunque Externus agit Mimum, et mentitur Christianum; quod ita sit, scio, quia vidi et audivi.

[4] Omnes qui Dominum ut Redemptorem et Salvatorem honorant solum ore et labiis, at corde et spiritu Ipsum ut merum hominem aspiciunt, illi dum illa loquuntur et docent, bucca illorum est sicut uter mellis, at cor sicut uter fellis; verba eorum sunt sicut panes saccharini, at cogitationes sicut 4 mulsa ex aconitis; et sunt sicut volvuli placentarum, in quibus sunt acontiae; si sunt sacerdotes, sunt sicut piratae in mari, qui appendunt vexillum regni pacis, at dum propinqua Navis ad illos ut amicos appellit, vexillum piraticum loco prioris attollunt, et navem cum populo ejus abducunt in captivitatem; illi etiam sunt sicut Serpentes arboris scientiae boni et mali, qui accedunt sicut Angeli lucis, tenentes in manu poma inde picta coloribus fulvis, sicut desumta ex Arbore vitae, ac porrigunt et dicunt, scit Deus quo die comederitis ex illis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus, scientes bonum et malum, Genesis 3:5, et cum comederunt, sequuntur Serpentem in Orcum, 5 et cohabitant; circum Orcum illum sunt Satanae, qui ex pomis Arii et Socini comederunt: Intelliguntur etiam per illum, qui non indutus veste nuptiarum intravit, qui conjectus est in tenebras exteriores, Matthaeus 22:11-13; vestis nuptiarum est Fides in Dominum ut Filium Dei, Deum Coeli et Terrae, ac unum cum Patre. Illi qui Dominum solum ore et labiis honorant, at corde et spiritu Ipsum ut merum hominem aspiciunt, si aperiunt sua cogitata et persuadent aliis, sunt Spirituales homicidae, ac pessimi illorum spirituales anthropophagi, vita enim homini est ex amore et fide in Dominum, at si removetur hoc essentiale fidei et amoris, quod Dominus sit Deus Homo et Homo Deus, fit vita ejus mors; sic itaque occiditur homo, ac devoratur sicut agnus a lupo.

Poznámky pod čarou:

1. Sic Errores Typographici.
2. Prima editio: aliad.
3. Prima editio: adultem.
4. Prima editio: ficut.
5. Prima editio: Oreum.

  
/ 853