Bible

 

Genesis 3

Studie

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 38

  
/ 60  
  

38. Infernum ex illis qui ab Antiquissima Ecclesia fuerunt, est prae omnibus aliis infernis atrocissimum. Consistit ex illis qui in mundo crediderunt se esse sicut Deus, secundum dolosum effatum Serpentis (Genesis 3:5); et profundius in illo inferno sunt illi qui sibi persuaserunt quod prorsus dii essent, ex phantasia quod Deus Divinitatem suam transfuderit in homines, et sic quod non amplius esset Deus in universo. Ex dira illa persuasione efflatur ex illo inferno funestus putor, qui inficit vicinias 1 tam ferali tabe ut dum aliquis approximat, occupetur primum tam lymphato delirio ut mox post singultus videatur sibi agonizare. Vidi quendam in propinquo ibi occubuisse sicut mortuus; sed translatum 2 inde revixisse. Jacet id infernum in media plaga meridionali, circum ductum vallis, super quibus stant qui stentoriae tubae voce clamant, "Ne accede propius 3 ." Audivi ex angelis qui super illo inferno in caelo sunt quod cacodaemones ibi appareant sicut colubri torti in spiras inextricabiles, quod trahunt ex sublestis illorum dolis et incantationibus, quibus pellexerunt simplices ad assentiendum quod sint dii, et quod non sit Deus praeter illos. Vetusti, qui omnia sub fabulis contexuerunt, hos intellexerunt per "gigantes" qui impugnaverunt castra deorum, et qui a Jove per fulmina ejus dejecti sunt, et sub montem ignivomum Aetnam detrusi, et vocati "Cyclopes." Illi etiam inferna illorum vocaverunt "Tartara," ac "Stagna Acherontis," ac profunda ibi "Stygem," et illos qui ibi "Echidnas Lernaeas;" et sic porro.

Poznámky pod čarou:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60