Bible

 

Genesis 3

Studie

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 29

  
/ 60  
  

29. (iii.) Tertius status hujus Ecclesiae, qui est ejus Declinatio et Vespera et vocatur Vastatio, describitur in tertio capite Geneseos, per haec:

"Serpens factus est astutus prae omni fera agri quam fecerat Jehovah Deus. Hic dixit ad mulierem, Etiam propter quid dixit Deus, Non comedetis de omni arbore horti? Cumque diceret mulier ad serpentem, De fructu arboris [horti] comedemus; tantum de fructu arboris quae in medio [horti] dixit Deus, Non comedetis de eo neque tangetis eum ne moriamini; dixit serpens,....Non moriemini; quia 1 novit Deus quod quo die comederitis de eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut Deus, scientes bonum et malum. Vidit itaque mulier quod bona arbor in cibum, et quod appetibilis oculis ac desiderabilis ad dandum intellectum; ideo sumpsit de fructu ejus et comedit: deditque viro suo secum, qui comedit" (vers. 1-6).

Quod declinatio a luce in umbram vesperae hoc est, prolapsus a sapientia ac integritate, ita status vastationis hujus Ecclesiae, per illa describatur, est quia ex eo, quod homo factus sit "similitudo Dei" (per quam significatur omnimoda apparentia quod cogitet illa que sapientiae sunt ac velit illa quae amoris sunt a se, sicut Deus, videatur supra, n. 26), credidit serpenti quod [si] ederet ex illa arbore fieret sicut Deus, et sic quoque Deus, sciendo bonum et malum. Per "arborem" hanc significatur naturalis homo separatus a spirituali; qui, dum sibi relictus est, non aliter credit.

Cuivis homini est mens naturalis et mens spiritualis, distincte inter se sicut duae mansiones unius domus, et conjunctae per scalas; in cujus superiore mansione habitant herus et hera cum suis liberis, in inferiore autem illorum servi et ancillae cum mediastinis aliis. Mens spiritualis apud hominem, a nativitate usque in primam pueritiam, occlusa est; mens autem spiritualis a prima illa aetate pedetentim aperitur; data enim est cuivis homini a nativitate facultas, ac postea potentia, parandi sibi scalas per quas ascendat et loquatur cum hero et hera, ac postea descendat et illorum mandata exsequatur; haec potentia illi data est per dotem liberi arbitrii in spiritualibus. Verum enim vero, nemo potest ascendere in superiorem mansionem, per quam intelligitur mens spiritualis, nisi edat ex arboribus vitae in horto Dei. Per esum enim ex his, homo illuminatur et integratur, et concipit fidem, et per nutritionem ex fructibus illarum accipit fiduciam, quod omne bonum sit a Domino qui est Arbor Vitae, et ne hilum ab homine; et tamen quod per commorationem et co-operationem, inde quod Dominus sit in illo et ille in Domino, facturus sit bonum a se, at usque in fide et fiducia quod non a se sed a Domino. Sin aliter, homo facit instar boni, in quo intus est malum quia meritum; et hoc est edere ex arboribus scientiae boni et mali, inter quas habitat Serpens, in dira persuasione quod sit sicut Deus, vel quod non sit Deus, sed quod Natura quae vocatur Deus, et quod ex illius elementis conflatus sit. Praeterea, illi comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui amant se et mundum super omnia; at illi edunt ex arboribus vitae qui amant Deum super omnia, et proximum sicut se ipsum. Illi etiam comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui excludunt canones pro Ecclesia ex propria intelligentia, et postea confirmant illos per Verbum; at vicissim illi edunt ex arboribus vitae qui canones pro Ecclesia comparant sibi per Verbum, et postea confirmant illos per intelligentiam. Illi quoque comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui docent veritates ex Verbo et male vivunt, at illi edunt ex arboribus vitae qui bene vivunt et docent ex Verbo. Universaliter, omnes illi comedunt ex arboribus scientiae boni et mali qui negant Divinitatem Domini et sanctitatem Verbi; quoniam Dominus est Arbor Vitae, ac Verbum, ex quo Ecclesia est "Hortus in Eden ab oriente."

Poznámky pod čarou:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60