Bible

 

Genesis 3

Studie

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 277

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

277. "Et in medio throni et circum thronum quatuor Animalia plena oculis ante et retro." - Quod significet custodiam et providentiam Domini ne interiores caeli adeantur nisi a bono amoris et charitatis, ut inferiora, quae inde pendent, in ordine sint, constat ex significatione "e medio throni", quod sit a Domino ("Sedens" enim "super throno" erat Dominus, videatur supra, n. 268); et ex significatione "circum thronum", quod sint caeli interiores seu superiores, illi enim sunt circum Dominum proxime; ex significatione "quatuor Animalium", quae erant cherubi, quod sint Divina custodia et providentia ne caeli interiores seu superiores adeantur nisi a bono amoris et charitatis (de qua sequitur); et ex significatione "oculorum" quibus erant "plena ante et retro", quod sint Divina providentia Domini; "oculi" enim, cum de homine, significant intellectum, qui est visus ejus internus; cum autem "oculi" dicuntur de Deo, significant Divinam providentiam (videatur supra, n. 68 et 152): et quia per "oculos" ibi significatur Divina providentia Domini, ne caeli superiores adeantur nisi a bono amoris et charitatis, ideo visi sunt cherubi illi "pleni oculis ante et retro": quod ex illa providentia Domini pendeant inferiora, quae sunt caeli inferiores et quoque ecclesia in terris, ut in ordine sint, est quia influxus Domini est immediatus a Se et quoque mediatus per caelos superiores in caelos inferiores et in ecclesiam; quare nisi caeli superiores in ordine sint, inferiores nec possent in ordine esse. (De quo Influxu videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 277, 278.)

[2] Quod cherubi sint qui hic intelliguntur per "quatuor Animalia", constat apud Ezechielem, cui similia visa sunt ad fluvium Kebar, quae describuntur ab illo in capite 1 et capite 10, et in hoc ultimo vocantur "cherubi" (vers. 1, 2, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 14, 16, 18, 19), et de illis dicitur,

"Sustulerunt se cherubi; haec Animalia quae vidi ad fluvium Kebar. ... Haec Animalia quae vidi sub Deo Israelis ad fluvium Kebar, intellexi quod cherubi illi" (cap. 10:15, 20).

Quatuor Animalia, quae cherubi, ita describuntur apud illum prophetam:

Juxta fluvium Kebar apparuit similitudo quatuor Animalium, quorum hic erat aspectus: similitudo hominis illis, et quatuor facies cuique, et quatuor alae cuique illorum:... similitudo facierum eorum; facies hominis et facies leonis ad dextram quatuor illis, et facies bovis ad sinistram quatuor illis, ac facies aquilae quatuor illis:.... aspectus eorum sicut prunae ignis ardentes juxta aspectum lampadum: idem incedens inter Animalia, ita ut splendor igni, et ex igne exiens fulgur.... Super capitibus Animalis expansum, juxta speciem crystalli mirabilis:.... super expanso, quod super capite eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni; et super similitudine throni, similitudo ut aspectus Hominis super illo:.... ab aspectu lumborum Ejus et deorsum vidi quasi aspectum ignis, cui splendor circumcirca, sicut aspectus iridis quae est in nube; sic aspectus splendoris" Jehovae "circumcirca; hic aspectus similitudo gloriae Jehovae" (Ezechiel 1:5, 6, 10, 13, 22, 26-28);

per haec repraesentativa describitur Divinum Domini in caelis superioribus, ac providentia Ipsius ne adeantur nisi a bono amoris et charitatis; et in descriptione illa continentur omnia quae in hoc capite Apocalypseos de ordinatione caelorum dicta sunt, et significata per "thronum super quo Sedens similis aspectu lapidi jaspidi et per "iridem circum thronum", per "lampades ignis ardentes coram throno", et per reliqua, quae ideo singillatim explicare supersedeo:

[3] nunc solum ostendetur, quod per "cherubos" in Verbo significentur custodiae et providentia Domini ne caeli superiores adeantur nisi a bono amoris et charitatis, ut inferiora in ordine sint. Hoc patet evidenter ex cherubis positis ante hortum Edenis, quando homo inde expulsus est; de quibus ita apud Mosen:

"Cum" Jehovah Deus "expulisset hominem, habitare fecit ab oriente Edenis cherubos, et flammam gladii hinc inde vertentis se, ad custodiendum viam arboris vitae" (Genesis 3:24);

quid per "hominem" et ejus "uxorem" in iis capitibus intelligitur, videatur explicatum in Arcanis Caelestibus; quod nempe per "hominem" ibi intelligatur Ecclesia Antiquissima, quae erat ecclesia caelestis; et ecclesia caelestis distinguitur ab ecclesia spirituali in eo, quod illa sit in bono amoris in Dominum, haec autem in bono charitatis erga proximum (videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28). Ex hominibus qui faciunt binas illas ecclesias in terris formantur bini caeli superiores. Quando itaque ecclesia caelestis, quae fuit Antiquissima et primaria in hac tellure, declinavit et incepit recedere a bono amoris, tunc dicitur quod "cherubi habitare facti sint ab oriente Edenis, et flamma gladii vertentis se hinc inde, ad custodiendum viam ad arborem vitae"; et per "orientem Edenis" significatur ubi intrat bonum amoris caelestis; per "flammam gladii vertentis se hinc inde", significatur verum ex illo bono tutans; et per "arborem vitae" significatur Divinum quod a Domino in caelis superioribus, quod est bonum amoris et charitatis et inde gaudium caeleste. Inde patet quod per "cherubos" significentur custodiae ne adeantur illi caeli nisi per bonum amoris et charitatis; quare etiam de illis dicitur, "ad custodiendum viam arboris vitae."

(Quod "oriens" significet bonum amoris, videatur n. 1250, 3708; quod "Eden" sapientiam inde, n. 99, 100; quod "gladius" significet verum pugnans contra falsum et id dispergens, ita verum tutans, (supra, ) n. 73, 131(a); quod "flamma" verum ex bono caelesti, n. 3222, 6832, 9570; quod "arbor vitae" sit bonum amoris a Domino, et inde gaudium caeleste, supra, n. 109, 110.)

[4] Quia hoc significatur per "cherubos", ideo bini cherubi ex auro solido positi fuerunt super propitiatorio quod super arcam, de quibus ita apud Mosen:

"Facies cherubos, ex auro solido facies illos, a duabus extremitatibus propitiatorii..., ex propitiatorio facies cherubos:... et sint cherubi expandentes alas sursum, obtegentes alis suis propitiatorium.... versus propitiatorium erunt facies cheruborum; et dabis propitiatorium super arcam .... conveniam te ibi, et loquar tecum... Inter duos cherubos" (Exodus 25:18-22; 37:7-9);

per arcam et tentorium repraesentabantur caeli superiores; per arcam, in qua Testimonium seu Lex, repraesentabatur caelum intimum seu tertium per habitaculum, quod extra velum, caelum medium seu secundum; per propitiatorium auditio et receptio omnium cultus quae ex bono amoris et charitatis; per cherubos custodiae, ac per aurum ex quo illi, bonum amoris: inde etiam patet quod bini cherubi repraesentaverint custodias ne adeantur caeli superiores nisi per bonum amoris et charitatis. (Quod per Tabernaculum in genere repraesentatum sit caelum ubi Dominus, videatur n. 9457, 9481, 10545; per arcam, intimum seu tertium caelum, n. 3478, 9485; per Testimonium seu Legem in arca, Dominus quoad Verbum, n. 3382, 6752, 1 7463; quod per habitaculum, quod extra velum, caelum medium seu, secundum, n. 3478, 9457, 9481, 9485, 9594, 9596, 9632; quod per propitiatorium, auditio et receptio omnium cultus quae ex bono amoris et charitatis a Domino, n. 9506; et quod per aurum, bonum amoris, n. 113, 1551, 1552, 5658, 6914, 6917, 9510, 9874, 9881.)

[5] Quia illae custodiae per "cherubos" significatae sunt,

Ideo etiam cherubi erant super aulaeis habitaculi, et super velo (Exodus 26:1, 31);

Ac ideo Salomo fecit in adyto Templi cherubos ex ligno olei, et posuit eos in medio Domus interioris, et obduxit illos auro: et quoque sculpsit omnes parietes Domus sculpturis cheruborum, et quoque super fores (1 Reg. 6:23, 29, 32, 35 2 );

per "Templum" etiam significabatur caelum et ecclesia; et per "adytum" ejus, intimum caeli et ecclesiae; per "lignum olei" ex quo cherubi significatur bonum amoris, similiter per "aurum" quo obducti erant; per "parietes" super quibus sculpti erant cherubi, significantur ultima caeli et ecclesiae, ac per "cherubos" ibi custodiae: per "fores" super quibus etiam erant cherubi, significatur aditus in caelum et ecclesiam: inde patet quod "cherubi" significaverint custodias ne adeatur caelum nisi per bonum amoris et charitatis; et quia "cherubi" significaverunt custodias illas, etiam significant Divinam providentiam Domini, nam custodiae illae sunt a Domino, et sunt Divina Ipsius providentia.

(Quod "Templum" et "Domus Dei" significent caelum et ecclesiam, videatur supra, n. 220; inde "adytum" significat intimum eorum.

Quod "lignum olei" significet bonum amoris, in Arcanis Caelestibus, n. 886, 3728, 3 4582, 9780, 9954, 10261; similiter "aurum", supra, n. 242.

Quod "fores" significent aditum et intromissionem, etiam supra, n. 248.)

[6] Similiter cherubis ornatum describitur Templum novum, de quo apud Ezechielem:

"Facti cherubi et palmae, ita ut palma inter cherubum et cherubum:.... ita factum ad omnem Domum circumcirca a terra usque ad supra ostium, cherubi et palmae facti; et paries Templi" (41:18-20);

"palma" significat bonum spirituale, quod est bonum charitatis (videatur n. 8369 4 ).

[7] Quoniam Divinum Verum ex Divino Bono protegit, ideo Rex Tyri vocatur "cherubus"; per "regem" enim significatur Divinum Verum, et per "Tyrum" cognitiones, et inde per "Regem Tyri" intelligentia; de quo ita apud Ezechielem:

Rex Tyri, "in Eden horto Dei fuisti; omnis lapis pretiosus tegumentum tuum;.... tu cherubus expansio protegentis, posui te in monte sanctitatis Dei, in medio lapidum ignis ambulaveras, perfectus in viis tuis 5 in die quo creatus es" (28:12, [13,] 14, 15).

(Quod per "regem" significetur Divinum Verum, videatur supra, n. 31(d): et quod per "Tyrum" cognitiones, in Arcanis Caelestibus, n. 1201; quod per "lapides pretiosos" vera et bona caeli et ecclesiae, n. 9863, 9865, 9868, 9873, 9905; qui vocantur "lapides ignis", quia "ignis" significat bonum amoris, n. 934, 4906, 6314, 5215, 6832.) Quia per "Regem Tyri" significatur intelligentia ex Divino Vero, et hoc custodit seu protegit, ideo Rex Tyri vocatur "cherubus expansio protegentis."

[8] Quoniam non adiri possunt caeli superiores nisi per bonum amoris et charitatis, hoc est, per cultum et per preces nisi quae procedunt ex illo bono, ideo

Dominus locutus est cum Mose et Aharone, cum intraverunt habitaculum, inter binos cherubos qui super arca (Exodus 25:22);

ut quoque constat apud Mosen:

"Quando ingressus est Moses in Tentorium conventus, ... audivit vocem loquentem ad illum desuper propitiatorio quod super arca testimonii ab inter duos cherubos" (Numeri 7:89).

Quia est Divinum procedens a Domino quod providet et custodit, ideo de Domino dicitur,

Quod sedeat super cherubis (Esaias 37:16: Psalmuss 18:10, 11 [B.A. 9, 10); Psalmuss 80:2 [B.A. 1); Psalmuss 99:1; 1 Samuelis 4:4; 2 Samuelis 6:2).

[9] Quoniam in hoc capite agitur de ordinatione omnium ad judicium, ideo etiam agitur hic de cherubis, hoc est, de custodia et providentia Domini ne caeli superiores adeantur nisi per bonum amoris et charitatis; nam nisi hoc factum fuisset ante judicium, periclitati fuissent ipsissimi caeli in quibus veri angeli, ex causa quia illi caeli qui perituri (de quibus Apoc. cap. 21:1) non in bono amoris et charitatis fuerunt, sed modo in aliquibus veris. Fuerunt enim ibi ex Christiano orbe illi qui in doctrina de sola fide, quam aliqui confirmarunt ex nonnullis locis e Verbo, et per id aliquam conjunctionem nacti sunt cum ultimo caelo: sed conjunctio illa disrupta est, quando id caelum, quod (Apocalypsis 21:1) vocatur "prius caelum", dissipatum est; et tunc ordinatum est a Domino ne posthac aliquis conjungatur caelis nisi qui in bono amoris in Dominum et in charitate erga proximum est. Hoc in specie est quod intelligitur per illa quae nunc sequuntur in hoc capite. Qui itaque credit quod caeli posthac adiri possint per cultum et per preces ab iis qui in sola fide sunt et non simul in bono charitatis, multum fallitur: cultus eorum non amplius recipitur nec preces audiuntur, sed attenditur modo ad amorem vitae eorum; quare si amor sui et mundi regnat, qualitercunque in cultu externo sunt, conjuncti sunt infernis, et quoque illuc post mortem feruntur, et non prius ad aliquod caelum quod periturum, ut hactenus factum est.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232