Bible

 

Genesis 3

Studie

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Bible

 

Esaias 65:25

Studie

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

De Amore Conjugiali # 413

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 535  
  

413. XXI: Quod ibi a Domino provideatur, ut apud illos innocentia infantiae fiat innocentia sapientiae [ac ut sic infantes fiant angeli] 1 . Multi autumare possunt, quod infantes maneant infantes, et fiant angeli, statim post mortem; sed intelligentia et sapientia facit Angelum; quare quamdiu infantes illam non habent, sunt quidem apud angelos, sed non sunt angeli; at tunc primum fiunt, quando intelligentes et sapientes facti sunt. Perducuntur itaque infantes ab innocentia infantiae ad innocentiam sapientiae, hoc est, ab innocentia externa ad innocentiam internam; haec innocentia est finis omnis instructionis et progressionis illorum; quare cum ad innocentiam sapientiae veniunt, adjungitur illi 2 innocentia infantiae, quae illis interea inserviverat pro plano. Repraesentatum vidi, qualis innocentia infantiae est, per ligneum quid fere expers vitae, quod vivificatur sicut cognitiones veri ac affectiones boni imbuunt; et postea repraesentatum est, qualis est innocentia sapientiae, per infantem vivum et nudum; Angeli Coeli tertii, qui prae caeteris in statu innocentiae a Domino sunt, coram oculis spirituum, qui infra Coelos sunt, apparent sicut infantes nudi, et quia prae reliquis sapientes sunt, etiam sunt vivi; causa est, quia innocentia correspondet infantiae, et quoque nuditati; quare de Adamo et ejus uxore, cum in statu innocentiae fuerunt, dicitur, quod essent nudi et non erubuerint, at quod, postquam statum innocentiae perdiderant, erubuerint nuditatem, et se absconderint, Genes. 2:25. Cap. 3 Genes. 3:7-8, 10-11: verbo, quo sapientiores angeli sunt, eo innocentiores. Qualis Innocentia sapientiae est, aliquatenus videri potest ex Innocentia infantiae, supra 395 descripta, modo pro parentibus ibi assumatur Dominus ut Pater, a Quo ducuntur, et Cui omnia accepta ferunt.

Poznámky pod čarou:

1. Sic in 385, art. XXI, supra.

2. Prima editio: illis (et eis in CI 341:2)

3. Prima editio: Caq.

  
/ 535