Bible

 

Genesis 3

Studie

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Bible

 

Esaias 65:25

Studie

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7418

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7418. ‘Et percute pulverem terrae’: quod significet quod emoveret illa quae damnata sunt in naturali, constat ex significatione ‘percutere’ quod sit emovere; ex significatione ‘pulveris’ quod sit damnatum, de qua sequitur; et ex significatione ' 1 terrae, ' hic ‘terrae Aegypti’, quod sit mens naturalis, de qua supra n. 7409. Quod ‘pulvis’ sit damnatum, est quia loca ubi mali spiritus sunt, 2 ad latera sub 3 plantis pedum, 4 apparent ut terra, et quidem ut terra inexculta et 5 arida, sub 6 qua terra sunt quaedam inferna; 7 illa terra est quae vocatur terra damnata, et pulvis ibi significat damnatum; aliquoties videre datum est quod mali spiritus excuterent ibi pulverem pedibus suis, cum aliquem vellent damnationi dare; hoc visum est ad dextrum paulo antrorsum, in confinio ad infernum magnorum, ubi dejiciuntur in infernum suum spiritus qui dum vixerunt in mundo, in scientia fidei fuerunt, et usque vitam mali egerunt; inde nunc est quod per ‘pulverem’ significetur damnatum, et per ‘excutere pulverem’ damnatio.

[2] 8 Quia id significabatur, mandatum est a Domino discipulis ut excuterent pulverem pedum, si non exciperentur, de quo ita apud Matthaeum, Quisquis non 9 exceperit vos, neque audiverit verba vestra, egredientes e domo aut urbe illa, excutite pulverem pedum vestrorum: amen dico vobis, Tolerabilius erit terrae Sodomae et Gomorrhae in die judicii quam urbi illi, 10:14, 15; Marcus 6:11; Luc. 9:5, 10:10-12;

per discipulos ibi non intelliguntur discipuli sed omnia Ecclesiae, ita omnia fidei et charitatis, n. 2089, 2129 fin. , 2130 fin. , 3354, 3858, 3913, 6397; per ‘non excipere’ et ‘non audire’ significatur rejicere vera quae fidei et bona quae charitatis; per ‘excutere pulverem pedum’ significatur damnatio; quod ‘tolerabilius erit Sodomae et Gomorrhae quam 10 urbi illi’ est quia per ‘Sodomam et Gomorrham’ intelliguntur illi qui in malo vitae sunt, sed qui 11 de Domino ac de Verbo nihil noverunt, ita nec recipere potuerunt; inde constare potest quod non domus aut urbs quae non receptura 12 esset discipulos intelligatur, sed quod 13 illi qui intra Ecclesiam sunt et non vivunt vitam fidei; quisque videre potest quod idcirco tota urbs 14 non damnata esse posset quia non receperunt discipulos et ilico agnoverunt novam doctrinam quam praedicabant.

[3] Per ‘pulverem’ etiam significatur damnatum, quem olim imposuerunt 15 capiti cum in dolore et paenitentia essent, ut apud Jeremiam,

Sedent in terra, tacent seniores filiae zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum; cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput suum virgines Hierosolymae, Threni 2:10:

apud Ezechielem,

Clamabunt amare, et ascendere facient pulverem super capita sua; in cinere 16 volutant se, 27:30:

apud Micham, Flendo ne fleatis in domo Aphrae, in pulvere te voluta, 1:10:

apud Johannem, Injecerunt pulverem in capita sua, et clamabant flentes et plangentes, Apoc. 23:19;

et quoque in historicis Verbi passim; per ‘pulverem super capita’, et per ‘dejectionem corporis et capitis in terram’, ac ‘volutionem ibi in pulvere’ repraesentabatur humiliatio, quae cum genuina, talis est ut agnoscat et percipiat se damnatum, sed a damnatione 17 receptum a Domino, videatur n. 2327, 18 3994, 4347, 5420, 5957.

[4] Per ‘pulverem’ in quem contusus est et commolitus vitulus aureus, quem fecerunt in deserto, etiam damnatum significatur, de quo ita apud Moschen, Peccatum vestrum, quod fecistis, vitulum sumpsi, et combussi illum igne; et contudi illum molendo probe, usque dum attenuatus est in pulverem, et pulverem illius projeci in rivum descendentem e monte, Deut. 9:21: per ‘pulverem’ etiam significatur damnatum in sequentibus locis: in Genesi, Dixit Jehovah Deus ad serpentem, Super ventre tuo ambulabis, et pulverem edes omnibus diebus vitae tuae, 3:14:

apud Micham, Pasce populum tuum juxta dies aeternitatis: videbunt gentes, et erubescent ab omni potentia sua; lambent pulverem sicut serpens, 7:14, 16, 17:

apud Esaiam,

Serpenti pulvis panis, Esai. 65:25 19 :

apud eundem,

Descende et sede super pulvere, virgo filia Babelis, 47:1:

apud Davidem,

Incurvata est ad pulverem anima nostra, adhaesit terrae venter noster, Ps. 44:26 [KJV Ps. 44:25]:

apud eundem,

Adhaeret pulveri anima mea, vivifica me, Ps. 119:25.

‘Pulvis’ in Verbo 20 etiam significat sepulcrum, tum humile, ut et numerosum.

Poznámky pod čarou:

1. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

2. The Manuscript inserts illa quae.

3. planta pedis sunt

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. inhabitata, seu ut desertum

6. illa

7. haec

8. The Manuscript inserts Et.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts domui aut.

11. Verbum Domini non audiverunt

12. est

13. non receptio et auditio fidei et non vita charitatis in communi; quis non

14. The Manuscript places this after esse.

15. capitibus suis

16. volvent

17. elevatum

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. non ubivis significat damnatum sed quoque humile, tum sepulchrum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.