Bible

 

Genesis 3

Studie

   

1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?

2 Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur :

3 de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, præcepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.

4 Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.

5 Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.

6 Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.

7 Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.

8 Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.

9 Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?

10 Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.

11 Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti ?

12 Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.

13 Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quæ respondit : Serpens decepit me, et comedi.

14 Et ait Dominus Deus ad serpentem : Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15 Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16 Mulieri quoque dixit : Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.

17 Adæ vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ.

18 Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ.

19 In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.

20 Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.

21 Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :

22 et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.

23 Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.

24 Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

   

Bible

 

Esaias 65:25

Studie

       

25 Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2523

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2523. Quod ‘soror mea haec’ significet quod rationale esset quod consuleretur, nempe quod ita cogitaverit, constat ex significatione ‘sororis’ in hoc capite quod sit verum rationale, de qua n. 1495, 2508. In sensu interno Verbi tota vita Domini, qualis futura in mundo, describitur, etiam quoad perceptiones et cogitationes, praevisa enim haec fuerunt et provisa, quia a Divino; ob causam etiam ut illa praesenti' sisterentur angelis tunc, qui Verbum secundum sensum internum percipiunt, et sic coram illis Dominus, et simul quomodo exuit successive humanum et induit Divinum; nisi haec per Verbum, tum quoque per omnes ritus in Ecclesia Judaica, sicut praesentia fuissent angelis, debuisset Dominus in mundum venire statim post lapsum Antiquissimae Ecclesiae, quae ‘homo’ seu Adam vocatur, propheticum enim tunc statim fuit de Adventu Domini, Gen. 3:15;

et quod magis non salvari potuisset genus humanum quod tunc.

[2] Quod ipsam vitam Domini spectat, illa fuit continua progressio Humani ad Divinum usque ad absolutam unionem, ut pluries prius dictam; ut enim pugnare cum infernis, et vinceret illa, debuit ex Humano, nam nulla pugnaret cum infernis est ex Divino, idcirco placuit Ipsi induere humanum sicut alius homo, infans esse sicut alius, adolescere in scientias et in cognitiones quae repraesentata et significata sunt per peregrinationem Abrahami in Aegypto, cap. xii, et nunc in Gerare, ita sicut alius homo excolere rationale, et sic umbram ejus discutere, et illud in lucem mittere, et hoc ex propria potentia: quod talis fuerit progressio Domini ab Humano ad Divinum, nulli dubium potest esse, si modo 1 expendat, quod infans fuerit, et didicerit loqui sicut infans, ac sic porro; sed illa erat differentia, quod Ipsum Divinum in Ipso fuit, quia 2 a Jehovah conceptus.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes modo, and inserts si.

2. qui, in the First Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.