Bible

 

Genesis 28

Studie

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3697

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3697. Vers. 12-15. Et somniavit; et ecce scala statuta terrae, et caput ejus pertingens caelum, et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa. Et ecce Jehovah stans super illa, et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui, et Deus Jishaki; terram qua tu cubans super ea, tibi dabo eam, et semini tuo. Et erit semen tuum, sicut pulvis terrae, et erumpes ad mare, et ad orientem, et ad septentrionem, et ad meridiem; et benedicentur in te omnes familiae humi, et in semine tuo. Et ecce Ego cum te, et custodiam te in omni quo eas, et reducam te ad humum hanc, quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus tibi. ‘Somniavit’ significat praevidentiam: ‘et ecce scala statuta terrae’ significat communicationem infimi veri et boni inde: ‘et caput ejus pertingens caelum’ significat cum Divino: ‘et ecce angeli Dei ascendentes et descendentes in illa’ significat infinitam et aeternam communicationem et inde conjunctionem; et quod ex infimo quasi ascensus, et dein, cum ordo inversus, descensus: ‘et ecce Jehovah stans super illa’ significat Dominum in supremo: ‘et dixit, Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui’ significat Dominum quod ex Ipso bonum illud: ‘et Deus Jishaki’ significat Dominum quoad Divinum Humanum: ‘terram, qua tu cubans super ea, tibi dabo eam’ significat bonum in quo esset, quod ex proprio: ‘et semini tuo’ significat quod quoque verum: ‘et erit semen tuum sicut pulvis terrae’ significat quod Divinum Verum naturale esset sicut bonum naturale: ‘et erumpes ad mare et ad orientem’ significat extensionem infinitam boni: ‘et ad septentrionem et ad meridiem’ significat extensionem infinitam veri; ita omnes status boni et veri: ‘et benedicentur in te omnes familiae humi’ significat quod omnia vera boni doctrinae conjungentur bono: ‘et semini tuo’ significat et vero: ‘et ecce Ego cum te’ significat quod Divinum: ‘et custodiam te in omni quo eas’ significat Divinam Providentiam: ‘et reducam te ad humum hanc’ significat conjunctionem cum Divina doctrina: ‘quia non relinquam te, donec quod fecero quod locutus tibi’ significat quod nihil deerit quin effectum habitura.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.