Bible

 

Genesis 28

Studie

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1420

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1420. ‘Et eris benedictio’: quod significet quod omnia et singula a Domino, constare potest a significatione ‘benedictionis’; benedictio praedicatur de omnibus bonis, in sensu externo de bonis corporeis, mundanis et naturalibus; in sensu interno de bonis spiritualibus et caelestibus; ‘esse benedictio’ est a Quo omnia bona et Qui omnia illa bona dat, quod nusquam praedicari potest de Abramo; inde quoque constat quod per ‘Abramum’ repraesentetur Dominus, Qui solus est Benedictio; similiter quod in sequentibus praedicatur de Abrahamo, ut Abrahamus omnino erit in gentem magnam et numerosam, et benedicentur in illo omnes gentes terrae, Gen. 18:18;

de Isaco, Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, Gen. 26:4;

de Jacobo, Benedicentur in te omnes familiae terrae, et in semine tuo, Gen. 28:14;

quod gentes non benedici queant, nec benedictae sint, in Abrahamo, Isaco et Jacobo, inque eorum semine, sed quod in Domino, cuivis constare potest:

quod clare apud Davidem dicitur,

Erit nomen Ipsius in aeternum, 1 ante solem filii nomen Ipsius, et benedicentur in Ipso omnes gentes, Psalm 1:022:17;

ubi de Domino:

apud eundem,

Pones Ipsum benedictiones in aeternum, Ps. 21:7 [KJV Ps. 21:6];

ubi etiam de Domino:

apud Jeremiam,

Benedicentur in Ipso gentes, et in Ipso gloriabuntur, 4:2.

Ex his nunc constat quod ‘benedictio’ significet Dominum, et cum appellatur Benedictio, quod significet quod ab Ipso omnia caelestia et spiritualia quae unice sunt bona, et quia unice sunt bona, etiam unice sunt vera; quare quantum ex caelestibus et spiritualibus bonis inest in naturalibus, mundanis et corporeis, tantum haec sunt bona et tantum sunt benedicta.

Poznámky pod čarou:

1. In Apocalypsis Explicata 401 Swedenborg has coram sole nomen Filii habebit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.