Bible

 

Genesis 25

Studie

   

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :

2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :

6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.

9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

14 Masma quoque, et Duma, et Massa,

15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.

17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.

19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :

20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3304

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3304. ‘Et manus ejus prehendens in calcaneum Esavi’: quod significet infimum boni naturalis cui adhaerebat aliqua potentia, constat ex significatione ‘manus’ quod sit potentia, de qua n. 878, et quod praedicetur de vero, n. 3091; ex significatione ‘prehendere’ quod sit adhaerere; ex significatione ‘calcanei’ quod sit infimum naturalis, de qua n. 259; et a repraesentatione ‘Esavi’ quod sit bonum naturalis, de qua n. 3302; inde patet quod ‘manus ejus prehendens in calcaneum Esavi’ significet infimum boni naturalis cui verum adhaerebat aliqua potentia.

[2] Cum hoc, quod verum adhaeserit infimo bono naturalis aliqua potentia, ita se habet: naturale seu naturalis homo cum regeneratur, conceptionem suam quoad bonum et verum habet a rationali seu per rationalem a spirituali, per hunc a caelesti, et per hunc a Divino; ita succedit influxus qui a Divino incohans ac ita succedens terminatur in naturalis infimo, hoc est, in mundano et corporeo; cum naturale infimum vitio affectum est per hereditarium a matre, tunc non potest bono uniri verum, sed modo ei adhaerere aliqua potentia, nec prius bono unitur verum quam cum vitium illud abactum est; quae causa est quod quidem bonum connascatur homini: non autem verum, ideo infantes absque omni cognitione veri sunt 1 et quod addiscendum 2 verum sit , et 3 dein conjungendum bono videatur n. 1831, 1832; 4 quapropter etiam dicitur quod colliserint se 5 in medio ejus, hoc est, pugnaverint, n. 3289; inde est quod a prima conceptione verum supplantet bonum, 6 sicut dicitur de Jacobo quod Esavum, Num quod vocat nomen illius Jacob et supplantavit me his duabus vicibus, Gen. 27:36:

et apud Hoscheam,

Ad visitandum super Jacobum vias ejus, secundum opera ejus retribuet ei, in utero supplantavit fratrem suum, 12:3, [4] [KJV 2, 3].

[3] Qui in historicis solum mentem tenent nec eam amovere inde possunt, non aliud sciunt quam quod haec, et quae praecedunt, praenuntient illa quae evenerunt inter Esavum et Jacobum, de quibus a sequentibus etiam confirmantur; sed tale est Verbum Domini quod historica in sua serie sint, et 7 spiritualia, quae sunt sensus interni, in sua, ut illa spectentur ab externo homine, 8 haec autem ab interno, et sic sit inter utrumque, nempe externum hominem et internum, correspondentia; et hoc per Verbum, Verbum enim 9 est unio terrae et caeli, ut pluries ostensum; ita in unoquovis qui in sancto est cum legit Verbum, est unio externi ejus hominis qui est in terra, cum interno ejus qui est in caelo.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has sed

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has sic

4. The Manuscript has ideo

5. The Manuscript places this after pugnaverint.

6. The Manuscript has et a supplantatione quod dictum sit Jacob, ut Esavus dicit

7. The Manuscript has sensus internus

8. The Manuscript has et hic

9. The Manuscript inserts in se.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.