Bible

 

Genesis 23

Studie

   

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terræ.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2959

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2959. ‘Terra quadringentorum siclorum argenti’: quod significet pretium redemptionis per verum, constat a significatione ‘quadringentorum siclorum’ de qua sequitur, et a significatione ‘argenti’ quod sit verum, de qua n. 1551, 2048, 2937. Quod ‘quadringenti sicli’ significent redemptionis pretium, inde est quia ‘quadringenta’ significant vastationem, et ‘siclus’ pretium; quid vastatio, videatur n. 2455 f. , 2682, 2694, 2699, 2702, 2704, quod nempe sit duplex, una, cum Ecclesia prorsus perit, hoc est, cum amplius nulla charitas aut fides, tunc dicitur vastata seu vasta; altera, cum illi qui ab Ecclesia, in statum ignorantiae et quoque tentationis rediguntur, ob causam ut mala et falsa apud illos separentur et quasi discutiantur; 1 qui e vastatione hac emergunt, ii sunt qui in specie vocantur redempti, nam tunc instruuntur in bonis et veris fidei ac reformantur et regenerantur a Domino, de quibus in locis citatis: quia nunc ‘quadringenta’ cum praedicantur de tempore, ut quadringenti anni, significant vastationis durationem et statum, ita cum quadringenta praedicantur de siclis, significant redemptionis pretium, et cum nominatur simul argentum, significant redemptionis pretium per verum.

[2] Quod ‘quadringenti anni’ significent vastationis durationem et statum, etiam constare potest ab illis quae dicta sunt ad Abrahamum, Jehovah dixit Abrahamo, Cognoscendo cognosces, quod peregrinum erit semen tuum in terra, non illis, et servient illis, et affligent illos quadringentis annis, Gen. 15:13;

ubi 2 videatur quod per ‘quadringentos annos’ intelligatur duratio filiorum Israelis in Aegypto; sed quod non duratio illorum in Aegypto sit quae significatur, sed quod aliquid quod non patet alicui nisi ex sensu interno, constare potest inde quod duratio filiorum Israelis in Aegypto non fuerit nisi 3 dimidium illius temporis, ut manifeste constare potest ex nativitatibus 4 Jacobi ad Mosen; ex Jacobo enim erat Levi, ex Levi Kehath, ex Kehath Amram, et ex Amram Aaron et Moses, Exod. 6:16-20;

Levi et ejus filius Kehath venerunt cum Jacobo in Aegyptum, Gen. 46:11, ex altera inde generatione erat Moses, et Moses octoginta annis cum locutus ad Pharaonem, Exod. 7:7;

inde constare potest quod ab ingressu Jacobi ad exitum filiorum ejus 5 , fuerint circiter ducenti quindecim anni:

[3] adhuc magis constare potest quod per ‘quadringenta’ in Verbo aliud intelligatur quam quod per ipsum numerum in sensu historico, ex eo quod dicatur, Quod habitatio filiorum Israelis, qua habitarunt in Aegypto, fuerint triginta anni et quadringenti anni; et factum a fine triginta annorum et quadringentorum annorum, et factum in eodem die hoc exiverunt omnes exercitus Jehovae e terra Aegypti, Exod. 12:40, 41: cum tamen duratio filiorum Israelis ibi modo fuerit dimidium illorum annorum, sed quod ab Abrahami ingressu in Aegyptum fuerint triginta et quadringenti anni, quare ita dictum propter sensum internum qui latet in illis verbis; in sensu interno per peregrinationem filiorum Jacobi in Aegypto repraesentatur et significatur Ecclesiae vastatio, cujus status et duratio describitur per numerum triginta et quadringentorum annorum, per ‘triginta’ status vastationis filiorum Jacobi, quod nulla fuerit, quia tales ut non per aliquem statum vastationis reformari potuerint; de significatione 'numeri triginta 6 videatur n. 2276; et per ‘quadringentos annos’ status vastationis communis illorum qui ab Ecclesia:

[4] qui itaque a vastatione illa exeunt, illi sunt qui dicuntur redempti, quod etiam patet a verbis ad Mosen, Propterea dic filiis Israelis, Ego Jehovah, et educam vos a sub oneribus Aegypti, et liberabo vos a servitute illorum, et redimam vos brachio extenso et judiciis magnis, Exod. 6:6: et alibi, Eduxit Jehovah vos per manum fortem, et redemit te e domo servorum, e manu Pharaonis regis Aegypti, Deut. 7:8; 13:6 [KJV 5]:

et alibi, Memineris quod servus fueris in terra Aegypti, sed redemit te Jehovah Deus tuus, Deut. 15:15; 24:18:

apud Samuelem,

Populus tuus quem redemisti Tibi ex Aegypto, 2 Sam. vii 23:

quia illi qui emergunt a statu vastationis dicuntur redempti, ideo per ‘quadringentos siclos’ significatur redemptionis pretium.

[5] Quod ‘siclus’ significat pretium seu aestimationem, constat ex his locis in Verbo;

apud Mosen,

Omnis aestimatio tua erit in siclo sanctitatis, Lev. 27:25:

et alibi,

Anima cum praevaricata praevaricationem, et peccavit errore de sanctis Jehovae, et adducet reatum suum Jehovae, arietem integrum e grege, in aestimatione tua, argento siclorum, in siclo sanctitatis, Lev. 5:15;

inde patet quod per ‘siclum’ significetur pretium seu aestimatio; siclus sanctitatis dicitur, quia pretium seu aestimatio spectat verum et bonum a Domino, verum et bonum a Domino est ipsum sanctum in Ecclesia; inde dicitur ‘siclus sanctitatis’, etiam pluries alibi, ut Exod. 30:24; Lev. 27:3; Num. 3:47, 50; 7:13, 19, 25, 31, 37, 43, 49, 55, 61, 67, 73; 18:16.

[6] Quod ‘siclus’ sit pretium sancti, manifeste patet apud Ezechielem,

ubi agitur de terra sancta et de civitate sancta; ibi ita de siclo dicitur, Siclus ibi viginti gerae, viginti sicli, quinque et viginti sicli, quindecim sicli, maneh (libra:) erit vobis, 45:12;

quod ibi per ‘siclum’, et per ‘libram’, et per ‘numeros’ significentur sancta, hoc est, bonum et verum, quisque videre potest, ‘terra enim sancta’, et ‘civitas sancta’ ibi, seu nova Hierosolyma, de qua ibi agitur, non aliud est quam regnum Domini, ubi nec siclus, nec gerae, nec libra, nec numeratio per illa, sed ipse numerus ex significatione 'in sensu interno determinat aestimationem seu pretium boni et veri:

[7] apud Mosen,

Quod vir daret expiationem animae suae, ... ne esset plaga, ... dimidium sicli in siclo sanctitatis, viginti gerae siclus, et quod dimidium sicli esset 7 terumah (sublatio) Jehovae, Exod. 30:12, 13:

ibi ‘decem gerae’ quae dimidium sicli, sunt reliquiae quae a Domino; reliquiae sunt bona et vera apud hominem recondita, quae quod significentur per ‘decem’, videatur n. 576, 1738, 1906, 2284; quod reliquiae sint bona et vera a Domino apud hominem recondita, n. 1906, 2284, quare etiam vocantur ‘terumah’ seu sublatio Jehovae, et dicitur quod ‘per illa erit expiatio animae’; causa quod aliquoties dicatur quod ‘siclus esset viginti gerae’, ut in loco citato, tum Lev. 27:25; Num. 3:47; 18:16, et alibi, est quia siclus viginti gerae significat aestimationem boni reliquiarum, quod ‘viginti’ sint bonum reliquiarum, videatur n. 2280; ideo quoque siclus erat pondus, secundum quod pretium tam auri quam argenti, Gen. 24:22; Exod. 38:24; Ezech. 4:10; 45:12, pretium auri, quia ‘aurum’ significat bonum, n. 113, 1551, 1552, et argenti, quia ‘argentum’ significat verum, n. 1551, 2048. Inde nunc patet quod per ‘terram quadringentorum siclorum argenti’ significetur pretium redemptionis per verum; inde est quia agitur de Ecclesia spirituali, quae per verum a Domino reformatur et regeneratur, n. 2954, quod dicatur ‘terra’; quod per terram significetur Ecclesia, videatur n. 662, 1066, 1068, 1262, 1733, 1850, 2117, 2118 f.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has qui tunc ex vastatione illa emergunt, illi

2. The Manuscript has videtur

3. The Manuscript inserts quam.

4. The Manuscript has a Jacobo

5. The Manuscript inserts inde.

6. The Manuscript has videtur

7. see note to Arcana Coelestia 1947.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.