Bible

 

Genesis 23

Studie

   

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terræ.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2831

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2831. ‘Post detentus in perplexo’: quod significet implicatos in scientifico naturali, constat a significatione ‘detineri’ hic quod implicari; et ex significatione ‘perplexi’ aut implexi, quod sit scienti cum, de qua sequitur. Quod spirituales detineantur 1 implicati scientifico naturali quoad vera fidei, ita se habet: spirituales non habent perceptionem boni et veri sicut caelestes, sed loco ejus conscientia quae formata est a bonis et veris fidei quae ab infantia a parenti: et magistris, et dein a doctrina fidei in quam nati sunt, hauserunt; qui non perceptionem boni et veri habent, ii non possunt aliter quam confirmari a scientificis, quisque aliquam ideam sibi facit de illis quae didicit, etiam de bonis et veris fidei; absque idea non manet quicquam in memoria aliter quam ut res vacua; confirmantia accedunt et implent ideam rei, ex cognitionibus aliis, etiam a scientificis; ipsa idea confirmata a pluribus facit ut non modo haereat in memoria, et evocari inde possit in cogitationem, sed etiam ut fides ei insinuari possit.

[2] Quod perceptionem in genere attinet, quia pauci norunt quid perceptio, dicendum; est perceptio boni et veri in caelestibus et spiritualibus, est perceptio justi et aequi in vita civili, et est perceptio honesti in vita morali; quod perceptionem boni et veri in caelestibus et spiritualibus concernit, hanc habent angeli interiores a Domino et hanc habuerunt homines Ecclesiae Antiquissimae, et hanc habent caelestes qui in amore in Dominum sunt; sciunt ilico ex interna quadam animadvertentia num bonum sit et num verum, Dominus enim insinuat hoc quia Domino sunt amore conjuncti; at spirituales homines non habent talem perceptionem boni et veri in rebus caelestibus et spiritualibus, sed loco ejus habent conscientiam quae dictat; conscientia formata est ex cognitionibus boni et veri quas hauserunt a parentibus et magistris, ut dictum, et dein ex proprio studio doctrina et in Verbo; illis fidem adjungunt tametsi non 2 forent bona et vera; inde est quod conscientiam habere possint homines ex quacumque doctrina, etiam conscientiae non 3 absimile gentiles ex suo religioso;

[3] quod spirituales non habeant perceptionem boni et veri fidei, sed dicant et credant verum esse quod didicerunt et captarunt, constare satis potest ex eo quod unusquisque dicat suum dogma esse verum, magis haeretici quam alii, et quod ipsum verum non videre minus agnoscere possint, tametsi millia dictarent; exploret quisque se, an percipere aliunde possit num verum, et annon cum verissimum ei manifestatur, usque non agnoscat; ut pro exemplo, qui fidem essentialem salutis facit, non amorem, tametsi coram 4 illo omnia illa legerentur quae Dominus de amore et charitate locutus, videantur n. 2371, et sciat ex Verbo quod omnis Lex et omnes Prophetae ab amore in Dominum et charitate erga proximum, pendeant, usque tamen manebit in idea fidei, et dicet illam solam salvare; aliter illi qui in perceptione caelesti et spirituali sunt.

[4] Quod autem perceptionem justi et aequi in vita civili attinet, hanc habent illi in mundo 5 qui rationales sunt, et quoque perceptionem honesti in vita morali; quoad illam et hanc distinguit se unus homo ab altero; sed iidem 6 nusquam ideo habent perceptionem boni et veri fidei, quia haec perceptio est superior seu interior et influit per intimum rationalis a Domino.

[5] Causa quoque cur spirituales non habent perceptionem boni et veri fidei; est quia bonum et verum non implantatum est in parte eorum voluntaria ut apud homines caelestes, sed in parte intellectuali, videatur n. 863, 875, 927, 1023, 1043, 1044, 2256; inde est quod spirituales non possint ad primum lucis in qua sunt caelestes, venire, n. 2718, sed quod illis obscurum sit respective, n. 1043, 2708 pr, 2715; quod spirituales implicati sint scientifico naturali quoad vera fidei, inde sequitur.

[6] Quod ‘perplexum’ seu ‘implexum’ in sensu interno significet scientificum naturale, hoc est, illud scientificum quod in memoria exteriore haeret, constare etiam potest ab aliis locis in Verbo;

apud Ezechielem,

Ecce Asshur cedrus in Libano, pulchra fronde, et nemus umbrosum, et excelsa altitudine, et inter implexa fuit ramus ejus, 31:3;

ubi de ‘Aegypto’, quae est scientia, n. 1164, 1165, 1186, 1462; ‘Asshur’ pro rationali, n. 119, 1186, quod etiam est ‘cedrus’, tum ‘Libanus’, in Verbo; ‘inter implexa’ pro inter scientifica, rationale enim humanum fundatur in scientificis ejus:

[7] apud eundem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Quoniam elatus es altitudine, et dedit ramum suum ad inter implexa, et elatum factum est cor ejus in elatione sua, exscindent eum alieni, violenti gentium, et dejicient eum, 31:10, 12;

de Aegypto, ‘dare ramum inter implexa’ pro haerere in scientificis, et inde spectare spiritualia, caelestia, et Divina:

apud eundem,

Propterea ut non extollant se in altitudine sua omnes arbores aquarum, et non dent ramum suum ad inter implexa, et non stent super illis in altitudine sua omnes bibentes aquas, quia omnes illi dabuntur morti, ad terram inferiorem in medio filiorum hominis ad descendentes foveam, 31:14;

ubi de illis qui per ratiocinia ex scientificis, intrare volunt in mysteria fidei, qui quod prorsus occaecentur, videatur n. 215, 232, 233, 1072, 1911, 2196, 2203, 2568, 2588; ratiocinari ex scientificis, est ‘dare ramum ad inter implexa’:

apud eundem,

Fuerunt illi plantae roboris ad sceptra dominantium, et extulit se altitudo ejus super inter implexa, 19:11;

similiter:

[8] apud eundem,

Confossi Israelis in medio idolorum eorum, circum altaria eorum, ... et sub omni arbore viridi, et sub omni quercu implexa, 6:13;

agitur de cultu quem sibi fingunt, fidem habentes sibi, ita illis quae ex scientificis suis excludunt; ‘quercus implexa’ pro scientificis in tali statu; quod ‘quercus’ sint apperceptiones ex scientificis, videatur n. 1442, 1443, 2144; similiter alibi apud eundem,

Viderunt omnem collem altum, et omnem arborem implexam, et sacrificabant ibi sacrificia sua, 20:28; 7 arbor implexa' pro illis quae non dictat Verbum, sed scientificum proprium; quod cultus fieret in lucis, et significativus esset secundum arborum qualitates, videatur n. 2722:

[9] apud Esaiam,

Ardet sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedet, et incendet implexa silvae, 9:17 [KJV 18];

‘senticetum et vepretum’ pro falsitate et cupiditate, ‘implexa silvae’ pro scientificis:

apud eundem,

Jehovah Zebaoth excidet implexa silvae ferro, et Libanus per magnificum cadet, 10:34;

‘implexa silvae’ pro scientificis, ‘Libanus’ pro rationalibus:

apud Jeremiam,

Tollite signum versus Zionem, ... quia malum Ego adducens e septentrione, et confractionem magnam; ascendit leo ex perplexo suo, et perditor gentium profectus exivit e loco suo, ad ponendum terram tuam in vastitatem, urbes tuae destruentur, ut nullus habitator, 4:6, 7;

ex perplexo' pro ex scientifico, ex quo quod ‘ascendit’ in arcana Divina, ‘ponit terram in vastitatem’, hoc est, Ecclesiam vastat.

[10] Quod scientifica in Verbo dicantur ‘perplexa’, est causa quia respective talia sunt, imprimis cum cupiditates amoris sui et mundi et principia falsi 8 adspirant; amor caelestis et spiritualis est qui scientifica quae sunt memoriae exterioris, disponit in ordinem, at amor sui et mundi pervertit ordinem, et perturbat omnia quae ibi; haec non animadvertit homo, quia in perverso ordine ponit ordinem, in malo bonum, et in falso verum, inde sunt illa in perplexo; etiam ex eo quod illa quae sunt memoriae exterioris ubi scientifica, ad illa quae in memoria interiore, ubi sunt rationalia, sint respective in perplexo, aut sicut in opaca silva; quam umbrosum, opacum et tenebricosum sit ibi respective, non scire potest homo, quamdiu in corpore vivit; putat enim tunc quod omnis sapientia et intelligentia sit inde, sed sciet in altera vita, quando in illa quae sunt memoriae interioris, venit, quod in memoria exteriore, quae propria est homini cum vivit in mundo, nihil minus sit quam lux sapientiae et intelligentiae, sed quod respective ibi tenebrosum, inordinatum et perplexum, videatur n. 2469-2494.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after fidei.

2. The Manuscript deletes forent and inserts essent.

3. The Manuscript has dissimile

4. The Manuscript has illis

5. The Manuscript inserts etiam hodie.

6. The Manuscript has usque non

7. The Manuscript has sacrificare sacrificia pro cultum habere, qui quod fieret in lucis et significativus esset secundum arbores ibi, videatur 1722, hic arbor implexa pro illis quae nondictat Verbum, sed scientificum proprium.

8. The Manuscript has aspirant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.