Bible

 

Genesis 22

Studie

   

1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.

2 Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :

5 dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

7 dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?

8 Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.

9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.

12 Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.

15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :

16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :

17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2854

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2854. ‘Propter quod auscultasti voci Meae’: quod significet per unionem Essentiae Humanae Domini cum Divina Ipsius, constare potest ab omnibus quae praecedunt, quorum haec est clausula; ‘auscultare voci’ est quod ultimum tentationis subiverit, et sic univerit Essentiam Humanam Divinae; quod Dominus Humanum Divino et Divinum Humano univerit per continuas tentationes et victorias videatur n. 1737, 1813, et quod per hanc unionem salvaverit genus humanum, n. 1676 f, 1990, 2016, 2025; omnis salus generi humano est inde. Communis opinio est quod Pater miserit Filium ut durissima usque ad mortem crucis pateretur, et sic quod per intuitionem in Illius passionem et meritum generis humani misereretur: sed quisque scire potest quod Jehovah non per intuitionem aliquam in Filium misereatur, est enim ipsa misericordia; sed quod arcanum Adventus Domini in mundum sit quod in Se Ipso uniret Divinum Humano et Humanum Divino, quod non potuit fieri quam per gravissima tentationum, et sic quod per unionem illam salus posset pertingere ad genus humanum, in quo non amplius aliquid bonum caeleste et spirituale, ne quidem naturale, residuum erat; haec unio est quae salvat illos qui in charitatis fide sunt; est Ipse Dominus qui miseretur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.