Bible

 

Genesis 22

Studie

   

1 Quæ postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.

2 Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.

3 Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem præceperat ei Deus.

4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :

5 dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

6 Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,

7 dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?

8 Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.

9 Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.

10 Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

11 Et ecce angelus Domini de cælo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.

12 Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.

13 Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres hærentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

14 Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.

15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo, dicens :

16 Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :

17 benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,

18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obedisti voci meæ.

19 Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.

20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahæ quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :

21 Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,

22 et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,

23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahæ.

24 Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2798

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2798. ‘Accepit Abraham ligna holocausti’: quod significet meritum justitiae, constat ex illis quae supra n. 2784 dicta et ostensa sunt, ita absque ulteriore explicatione. ‘Et posuit super Jishako’: quod significet quod adjunctum Rationali Divino, nempe meritum justitiae, constare potest a repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Rationale Divinum Domini, de qua saepe prius; et ex significatione ‘ponere super illo’ quod sit adjungere; ‘filius suus’ dicitur, quia Divinum Humanum Domini non modo conceptum sed etiam natum est a Jehovah: quod Dominus conceptus a Jehovah notissimum est a Verbo Domini, inde vocatur Filius Altissimi, Filius Dei, et Unigenitus Patris, Matth. 2:15; 3:16, 17; 16:13-17; 17:5; 27:43, 54; Marcus 1:11, 9:7, 9; 14:61, 62; Luc. 1:31, 32, 35; 3:21, 22; 9:35; 10:22; Joh. 1:14, 18, 50 [KJV 49]; 3:13, 16-18; 5:20-27; 6:69; 9:34, 35, 38; 10:35, 36; 20:30, 31, praeter plurimis aliis in locis, ubi Jehovam Patrem Suum nominat;

[2] quod natus a virgine Maria, etiam notum est, sed ut homo alius; verum cum iterum natus seu Divinus factus, fuit a Jehovah Qui in Ipso, et Qui Ipse quoad ipsum Esse vitae; unitio Divinae et Humanae Essentiae facta est mutuo et vicissim sic ut Divinam Essentiam univerit Humanae, et Humanam Divinae, videatur n. 1921, 1999, 2004, 2005, 2018, 2025, 2083, 2508, 2523, 2618, 2628, 2632, 2728, 2729; inde constare potest quod Dominus ex propria potentia in Se Humanum Divinum fecerit, et sic Justitia factus: meritum justitiae fuit quod adjunctum Rationali Divino cum intimas tentationes subiret, ex quo tunc pugnavit, et contra quod pugnarunt mali genii, usque dum illud quoque glorificaverit. Haec sunt quae in sensu interno intelliguntur per quod ‘Abraham ligna holocausti posuerit super Jishako filio suo’, et haec sunt quae ab angelis percipiuntur cum haec verba legantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.