Bible

 

Genesis 2

Studie

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Coronis # 25

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 60  
  

25. (i.) Primus status Antiquissimae hujus Ecclesiae, seu Ortus et Mane ejus, describitur in primo capite Geneseos, per haec:

"Dixit Deus, Faciamus hominem in imagine nostra, secundum similitudinem nostram. ....Et creavit Deus hominem in imagine sua; in imagine Dei creavit eum; masculum et feminam creavit eos" (vers. 26, 27);

tum etiam per haec in secundo capite:

"Formavit Jehovah Deus hominem pulverem de terra, et inspiravit in nares ejus animam vitarum, et factus est homo in animam viventem" (vers. 7).

Quod ortus seu mane ejus describatur per quod factus seu creatus sit "in imagine Dei," est quia omnis homo dum primum nascitur et est infans interius est "imago Dei," est enim ei indita facultas recipiendi et sibi applicandi illa quae a Deo procedunt; et quia exterius etiam formatus est "pulvis e terra," et inde ei inest inclinatio lambere illum pulverem, sicut serpens (Genesis 3:14), ideo si manet externus seu naturalis homo, et non fit simul internus seu spiritualis, disperdit imaginem Dei, et induit imaginem Serpentis qui Adamum seduxit. Vicissim autem homo qui conatur et allaborat fieri "imago Dei," is externum hominem apud se domat, [et] fit interius in naturali spiritualis, ita spiritualis naturalis; et hoc fit per novam creationem, hoc est, regenerationem a Domino. Hic homo est "imago Dei," quia vult et credit se vivere a Deo, et non a se; vicissim homo est imago Serpentis dum vult et credit se vivere a se et non a Deo. Quid 1 homo nisi "imago Dei" dum vult et credit quod sit in Domino et Dominus in illo (Johannes 6:56; cap. 14:20; cap. 15:4, 5, 7; cap. 17:26), et quod nihil possit facere a se ipso (Johannes 3:27; cap. 15:5)?

Quid 2 homo nisi "imago Dei" dum per novam generationem fit "filius Dei" (Johannes 1:12, 13)? Quis non scit quod patris imago sit in filio? Quod ortus seu mane hujus Ecclesiae describatur per quod Jehovah Deus "inspiraverit in nares animam vitarum," et quod sic "factus sit in animam viventem," est quia per "vitas" in plurali intelligatur amor et sapientia, quae duo sunt essentialiter Deus: quantum enim homo recipit et sibi applicat duo illa essentialia vitae a Deo jugiter procedentia, et in animas hominum jugiter influentia, tantum fit "anima vivens;" "vitae 3 " enim idem sunt cum amore et sapientia. Ex his patet quod ortus et mane vitae hominum Antiquissimae Ecclesiae, qui simul sumpti repraesentantur per "Adamum," per illa duo oracula vitae describatur.

Poznámky pod čarou:

1. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

2. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

3. This reference has been corrected to match chapter/verse numbering in the English Bible text.

  
/ 60