Bible

 

Genesis 2

Studie

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 99

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

99. Talis vita seu ordo vitae est apud spiritualem hominem, quidem influat Dominus per fidem in ejus intellectualia, rationalia et scientifica; sed quia externus ejus homo pugnat cum interno, apparet sicut intelligentia non influeret a Domino, sed a semet per scientifica rationalia; sed vita seu ordo vitae caelestis hominis est ut influat Dominus per amorem et fidem amoris in ejus intellectualia, rationalia et scientifica; et quia non est pugna, percipit quod ita sit: ita ordo, qui adhuc inversus est apud spiritualem, restitutus est apud caelestem: hic ordo, seu homo, appellatur ‘hortus in Eden ab oriente’. ‘Plantatus a Jehovah Deo hortus in Eden ab oriente’ in sensu supremo est Ipse Dominus: in sensu intimo, qui etiam est sensus universalis, est regnum Domini, et caelum, in quo ponitur homo cum caelestis factus: stat ejus tunc est ut cum angelis in caelo sit, et quasi unus inter illos; enim creatus est homo ut simul dum vivit in terra, sit in caelo; omnes tunc ejus cogitationes, et cogitationum ideae, immo voces et actiones, sunt apertae, in quibus caeleste et spirituale, et patent usque a Domi: unicuique enim inest vita Domini, quae dat ut perceptionem habeat.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.