Bible

 

Genesis 2

Studie

   

1 Igitur perfecti sunt cæli et terra, et omnis ornatus eorum.

2 Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.

3 Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.

4 Istæ sunt generationes cæli et terræ, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cælum et terram,

5 et omne virgultum agri antequam orietur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :

6 sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terræ.

7 Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terræ, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitæ, et factus est homo in animam viventem.

8 Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.

9 Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali.

10 Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.

11 Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :

12 et aurum terræ illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.

13 Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Æthiopiæ.

14 Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.

15 Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

17 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.

18 Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.

19 Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et universis volatilibus cæli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus.

20 Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia cæli, et omnes bestias terræ : Adæ vero non inveniebatur adjutor similis ejus.

21 Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.

22 Et ædificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.

23 Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

24 Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhærebit uxori suæ : et erunt duo in carne una.

25 Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3875

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3875. ‘Et dixit, Nunc hac vice adhaerebit vir meus ad me’: quod significet in sensu supremo amorem et misericordiam, in interno charitatem, in externo conjunctionem, hic amorem spiritualem, constat a significatione ‘adhaerere’: quod adhaerere in sensu externo seu proxime interiore sit conjunctio, constare potest absque explicatione; quod ‘adhaerere’ in sensu interno sit charitas, patet ex eo quod charitas, seu quod idem, amor mutuus, sit conjunctio spiritualis, est enim conjunctio affectionum quae voluntatis, et inde convenientia cogitationum quae intellectus, ita conjunctio mentium quoad utramque partem; quod adhaerere in sensu supremo sit amor et misericordia, inde patet, nam infinitum et aeternum quod praedicatur de charitate seu amore spirituali, est misericordia 1 , quae est amor Divinus erga genus humanum in tantis miseriis constitutum; cum enim homo non est nisi malum ex se, et in illo, quantum ex illo, non nisi quam infernale, ac inspicitur a Domino ex Divino Amore, tunc quod elevetur ab inferno in quo est a se, et liberetur, dicitur misericordia, hinc quia misericordia est ex Divino Amore, significatur per ‘adhaerere’ in supremo sensu et amor et misericordia.

[2] Quod ‘adhaerere’ in sensu interno significet amorem spiritualem, seu quod idem, charitatem erga proximum, constare 2 potest etiam ex aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Ne dicat filius alienigenae, qui adhaesit ad Jehovam, dicendo, Separando separat me Jehovah a cum populo Suo:... filii alienigenae, qui adhaerent ad Jehovam, ad ministrandum Ipsi, et ad diligendum nomen Jehovae, erunt Ipsi in servos, 56:3,

6; ‘adhaerere ad Jehovam’ pro praecepta observare, quod est amoris spiritualis, nemo enim praecepta Dei ex corde observat nisi qui in bono charitatis erga proximum est:

apud Jeremiam In diebus illis... venient filii Israelis, illi et filii Jehudae, eundo et flendo ibunt, et Jehovam Deum suum quaerent;

Zionem interrogabunt de via, eo facies eorum, Venite et adhaereamus ad Jehovam foedere saeculi, non oblivioni datur,

50:4, 5;

‘adhaerere ad Jehovam’ similiter pro praecepta observare ex corde, hoc est, ex bono charitatis:

[3] apud Zachariam,

Adhaerebunt gentes multae ad Jehovam in die illo, et erunt Mihi in populum, Sacharia 2:15;

similiter: apud Esaiam,

Miserebitur Jehovah Jacobi, et eliget denuo Israelem, et ponet eos super terram eorum, et adhaerebit peregrinus eis, et adjungent se ad domum Jacobi, 14:1;

‘adhaerere peregrinus eis’ pro in simili observantia legis esse; ‘adjungere se ad domum Jacobi’ pro esse in bono charitatis, in quo illi qui per domum Jacobi significantur:

apud Matthaeum, Nemo potest duobus dominis servire, nam aut unum odio habebit et alterum amabit, aut uni adhaerebit, et alterum contemnet, non potestis Deo servire et Mammonae, 6:24;

ibi caeleste amoris est ‘amare’, et spirituale amoris est ‘adhaerere’, utrumque dicitur quia distincta sunt, alioquin unum satis fuisset.

[4] Illi qui in spirituali amore sunt, vocantur ideo ‘filii Levi’, ut apud Malachiam, Quis sustinet diem adventus Ipsius, et quis consistet cum apparuerit?... sedebit conflans et purgans argentum, et purificabit filios Levi, et defaecabit illos sicut aurum et sicut argentum, 3:2, 3.

Quod in supremo sensu Dominus sit ‘Levi’, ex amore Divino et misericordia erga illos qui in amore spirituali sunt, apud eundem,

Ut cognoscatis quod miserim ad vos praeceptum hoc, ad esse foedus Meum cum Levi, dixit Jehovah Zebaoth, foedus Meum erit cum illo vitae et pacis.... Vos recessistis a via, impingere fecistis multos in legem, corrupistis foedus Levi, ideo dedi vos contemptos, 2:4, 5, 8, 9.

Et quia Divinus Amor seu Misericordia Domini in supremo sensu per ‘Levi’ intellectus est, et in sensu interno spiritualis amor, ideo tribus Levi sacerdotium facta est, nam ‘sacerdotium’ in sensu interno Verbi non aliud est quam sanctum amoris, et ‘regium’ sanctum fidei, n. 1728, 2015 f. , 3670.

[5] Quia per vocem ‘adhaerere’ ex qua Levi nominatus est, significatur amor spiritualis, qui idem est ac amor mutuus, etiam per eandem vocem 3 in lingua originali significatur mutuo dare et accipere, et quoque per mutuo dare et accipere, in Ecclesia Judaica, repraesentatus est amor mutuus, de qua re, ex Divina Domini Misericordia, alibi; amor mutuus in eo differet ab amicitia, quod amor mutuus spectet bonum quod apud hominem, et quia est erga bonum, est erga illum qui est in bono; amicitia autem spectat hominem, quae tunc quoque amor mutuus est, cum spectat hominem ex bono seu propter bonum, at cum non ex bono seu propter bonum, sed propter semet quod vocat bonum, tunc amicitia non est amor mutuus, sed accedit ad amorem sui, et quantum accedit, tantum est amori mutuo oppositus; amor mutuus est in se non aliud quam charitas erga proximum, nam per ‘proximum’ in sensu interno non aliud significatur quam bonum, ac in supremo sensu Dominus, quia ab Ipso omne bonum, et Ipse est Ipsum Bonum, videatur n. 2425, 3419; amor ille mutuus seu charitas erga proximum, est qui intelligitur per amorem spiritualem, et qui significatur per ‘Levi’. Etiam in Verbo amor caelestis, et quoque amor conjugialis, in sensu litterae per ‘adhaerere’ exprimitur, sed est ex alia voce 4 in lingua originali quam ex qua Levi dictus est;

[6] illa vox significat adhuc arctiorem conjunctionem; ut in sequentibus locis;

apud Mosen,

Jehovam Deum tuum timebis, Ipsi servies, et Ipsi adhaerebis, Deut. 10:20;

Post Jehovam Deum vestrum ibitis, et Ipsum timebitis, et praecepta Ipsius servabitis, et vocem Ipsius audietis, et Ipsi servietis, et Ipsi adhaerebitis, Deut. 13:5 [KJV Deut. 13:4];

Ad amandum Jehovam Deum vestrum, ad eundum in omnibus viis Ipsius, et ad adhaerendum Ipsi, Deut. 11:22;

Ad amandum Jehovam Deum tuum, ad oboediendum voci Ipsius, et ad adhaerendum Ipsi, quia Ille vita tua, Deut. 30:20:

apud Joshuam, Studete valde facere praeceptum et legem, quam praecepit vobis Moses servus Jehovae, ad amandum Jehovam Deum vestrum, et ad ambulandum in omnibus viis Ipsius, et ad servandum praecepta Ipsius, et ad adhaerendum Ipsi, et ad serviendum Ipsi in toto corde vestro, et in tota anima vestra, 22:5: in libro secundo Regum, Rex Hizkiah in Jehovah Deo Israelis confisus est, ... adhaesit Jehovae, non recessit a post Ipsum, et custodivit praecepta Ipsius, quae praeceperat Jehovah Mosi, 18:5, 6:

apud Jeremiam,

Quemadmodum adhaeret cingulum ad lumbos viri, ita adhaerere feci ad Me totam domum Israelis, et totam domum Jehudae, ad esse Mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in decus; et non oboediverunt, 13:11.

[7] Quod amor conjugialis etiam per adhaerere 5 exprimatur, patet ab his, Propterea relinquet vir patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt in carnem unam, Gen. 2:24;

Propter duritiem cordis vestram scripsit Moses praeceptum hoc, ab initio autem creationis masculum et feminam fecit eos Deus; propter hoc derelinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit 6 uxori suae, et erunt duo in carnem unam, quod ergo Deus conjunxit, homo non separabit, Marcus 10:5-9;

Matth.

19:5;

Adhaesit anima Shechemi Dinae filiae Jacobi; amavit puellam, et locutus ad cor puellae, Gen. 34:3;

Shelomoh amavit mulieres exteras multas, ... his adhaesit Shelomo had amandum, 1 Reg. 11:1, 2.

Inde nunc patet quod ‘adhaerere’ sit vox amoris, in usum recepta antiquis temporibus ab Ecclesiis quae in significativis fuerunt; et quod non aliud sit in sensu interno quam conjunctio spiritualis, quae est 7 charitas et amor.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has cum infinitum et aeternum praedicatur de charitate fit Misericordia

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. Hebrew () (lavah) = to adhere, borrow, lend or join.

4. Hebrew (dabaq) = to cling, adhere, cleave to.

5. Hebrew (dabaq)

6. The Greek is proskollao

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.