Bible

 

Genesis 18

Studie

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2240

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2240. Quod ‘clamor’ sit falsum, et ‘peccatum’ sit malum, constare potest a significatione ‘clamoris’ in Verbo; quod ‘clamor’ falsum significet, nemini constare potest nisi internum sensum Verbi sciat; aliquoties occurrit apud Prophetas, et ibi cum agitur de vastatione et desolatione, dicitur quod ‘ejulent et clament’, et significat quod bona et vera vastata sint, estque ibi vox per quam in sensu interno describitur falsum, ut apud Jeremiam,

Vox clamoris pastorum, et ejulatus potentum gregis, quia vastans Jehovah pascuum eorum, 25:36;

[2] ubi ‘clamor pastorum’ est quod sint in falso, ex quo vastatio:

apud eundem,

Ecce aquae ascendentes a septentrione, et erunt in flumen inundans, et inundabunt terram et plenitudinem ejus, urbem et habitantes in ea, et clamabunt homo 1 et ejulabit omnis habitator terrae, ... super diem venientem ad vastandum, 47:2, 4;

ubi agitur de desolatione fidei quae fit per falsa; ‘flumen inundans’ est falsum, ut in Parte Prima 2 ostensum n. 705, 790:

[3] apud Zephaniam, Vox clamoris a porta piscium, et ejulatio a secundaria, et confractio magna a collibus, et erant opes eorum in direptionem, et domus eorum in desolationem, 1:10, 13;

ubi etiam ‘clamor’ praedicatur de falsis quae vastant:

[4] apud Esaiam,

Via Horonaim clamorem confractionis excitabunt, quia aquae Nimrim desolationes erunt, quoniam aruit gramen, consummata est verba, olus non est, 15:5, 6; Jer. 48:3;

ibi desolatio fidei, et consummatio describitur per clamorem:

[5] apud Jeremiam,

Luxit Jehudah, et portae ejus languescentes factae, atrati sunt in terram, et clamor Hierosolymae ascendit; et illustres eorum miserunt minores suos ad aquas, venerunt ad foveas, non invenerunt aquas, reversi sunt vasis eorum vacuis, 14:2, 3;

ubi ‘clamor Hierosolymae’ pro falsis, nam quod ‘non invenerint aquas’, est quod non cognitiones veri, quae quod ‘aquae’ sint, in Parte Prima n. 28, 680, 739 ostensum est:

[6] apud Esaiam,

Exsultabo in Hierosolymae, et laetabor in populo Meo, et non audietur in ea amplius vox fletus, et vox clamoris, 65:19;

ubi quod ‘non audietur 3 vox fletus’ est quod non malum, et ‘non vox clamoris’ est quod non falsum. Pleraque haec ex sensu litterae non intelligi possunt, nec quid sit ‘clamor’, sed ex sensu interno:

[7] apud eundem,

Exspectavit Jehovah judicium, sed ecce scabies, justitiam sed ecce clamor, 5:7;

ubi etiam de vastatione boni et veri agitur; hic est reciprocationis species, ut passim quoque apud Prophetas, quae talis, quod loco veri inveniatur malum, quod est quod ‘pro judicio scabies’, et loco boni falsum, quod est quod ‘pro justitia clamor’, nam quod ‘judicium’ sit verum et justitia bonum, supra n. 2235 ostensum est;

[8] similis reciprocatio est ubi de Sodoma et Amora agitur apud Mosen,

De vite Sodomae vitis eorum, et de agris Amorae uvae eorum; uvae fellis, botri amaritudinem illis, Deut. 32:32;

ubi 4 similis locutio, nam ‘vitis’ praedicatur de veris et falsis, ac ‘agri et uvae’ de bonis et malis, ' ita quod ‘vitis Sodomae’ sit falsum ex malo, ac ‘agri 5 et uvae’ Amorae' sint mala ex falsis, nam sunt duo genera falsi 6 , de quibus in Parte Prima n. 1212, ita etiam sunt duo genera mali; utrumque genus falsi et mali in hoc versu per ‘clamorem Sodomae et Amorae quod magnus factus, et peccatum eorum quod grave factum valde’ significatur, quod inde constat quia primo loco ‘clamor’ et secundo ‘peccatum’ nominatur, et usque primo dicitur ‘Sodoma’ quae est malum ex amore sui, et secundo ‘Amora’ quae est falsum inde.

Poznámky pod čarou:

1. Hebrew is [ ](Adam) =‘man’, or ‘mankind’. In Hebrew such forms may have a plural verb.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has audiatur.

4. The Manuscript has ubi similis est loquutio, nam vitis praedicatur de veris et de falsis et agri et uvae de bonis ut et de malis.

5. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

6. The Manuscript has falsorum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.