Bible

 

Genesis 18

Studie

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2072

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2072. ‘Et risit’: quod significet affectionem veri, constare potest ex origine et essentia risus; origo ejus non alia est quam affectio veri vel affectio falsi, inde hilaritas et laetitia quae exserit se in facie per risum; inde patet quod essentia risus non aliud sit; risus quidem est externum quid quod corporis quia faciei, sed in Verbo interiora per exteriora 1 exprimuntur et significantur, sicut omnes affectiones interiores animi et mentis per faciem, auditio interior et oboedientia per aurem, visus internus seu intellectus per oculum, potentia et robur per manum et brachium, et sic porro, ita affectio veri per risum:

[2] in rationali hominis est verum, quod est praecipuum, in illo etiam est affectio boni, sed haec est in ipsa affectione veri, sicut ejus anima; affectio boni quae in rationali, non se exserit per risum sed per gaudium quoddam, et inde per jucundum voluptatis quod non 2 ridet; nam in risu communiter quoque aliquid est quod non ita bonum. Quod in rationali hominis verum sit praecipuum, causa est quia rationale formatur per cognitiones veri, nam nisi per illas, nusquam aliquis rationalis fieri potest; cognitiones boni sunt aeque vera ac cognitiones veri.

[3] Quod ‘risus’ hic significet affectionem veri, constare potest ex eo quod hic memoretur Abraham risisse, et similiter 3 Sarah, tam antequam natus Isacus quam postquam natus, tum quod Isacus a ‘risu’ nominatus, nam ‘Isac’ significat ‘risum’; quod Abraham, cum audivit 4 de Isaco, riserit, ex hoc versu constat, nam dicitur quod Abraham, cum audivit 5 de filio ex Sarah, riserit; quod etiam Sarah, antequam natus Isacus, cum audivit a Jehovah quod pareret, de qua ita, Sarah cum audivit ad ostium tentorii, risit Sarah intra seipsam, dicendo, Postquam consenui, eritne mihi voluptas, et dominus meus senex? et dixit Jehovah ad Abrahamum, Quare hoc risit Sarah, dicendo, Num etiam vere 6 pariam, et ego consenui?... Negavit Sarah, dicendo, Non risi, quia timuit; et dixit, Non, at risisti, Gen. 18:12, 13, 15; dein etiam cum Isacus natus esset, Vocavit Abrahamus nomen filii sui, ... 7 Jishak (risum)... dixit Sarah, Risum fecit mihi Deus, omnis audiens ridebit me 8 , Gen. 21:3, 6;

nisi ‘ridere’ et ‘nomen Isaci’ quo significatur risus, illa involveret, nusquam haec memorata fuissent.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has externa.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts quod.

4. audiverit, in the First Latin Edition.

5. audiverit in the Manuscript

6. The Manuscript has vero.

7. The Manuscript inserts qui natus est sibi, quem peperit ipsi Sarah.

8. Hebrew [ ] (li). The Manuscript has super me but deletes it, and inserts mihi, deleted and inserts me.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.