Bible

 

Genesis 17

Studie

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3441

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3441. ‘Propter Abrahamum servum Meum’: quod significet ex Divino Humano Domini, constat ex repraesentatione ‘Abrahami’ quod sit Divinum Domini, 1 etiam Divinum Humanum, de qua n. 2833, 2836, 3251; et ex significatione ‘servi Mei’ cum praedicatur de Domino, quod sit Divinum Humanum, non quod Divinum Humanum sit servus, quia Illud est quoque Jehovah, n. 1736, 2156, 2329, 2921, 3023, 3035, sed quia Dominus per Illud inservit generi humano; per Illud enim homo salvatur, nam nisi Dominus univerit 2 Divino Humanum, 3 ut homo Humanum Domini potuisset mente sua intueri ac adorare, et sic ad Divinum accedere, nusquam potuisset salvari; conjunctio hominis cum Ipso Divino quod Pater vocatur, est per Divinum Humanum quod Filius; ita per Dominum, per Quem a spirituali homine intelligitur Humanum, sed a caelesti ipsum Divinum; inde patet cur Divinum Humanum servus dicitur, nempe quod Divino inserviat, ut ad illud accessus sit homini, et 4 quod inserviat generi humano ad salutem illorum;

[2] hoc nunc est quod significatur per ‘Abrahamum servum Meum’; ut quoque apud Davidem,

Memorate mirabilia Ipsius quae fecit, prodigia et judicia oris Ipsius, semen Abrahami servi Ipsius, filii Jacobi electi Ipsius: misit Mosen servum Suum, Aharonem quem elegit:... Recordatus est verbi sanctitatis Suae cum Abrahamo servo Suo, Ps. cv [5, ] 6, 26, 42;

ubi per ‘Abrahamum servum’ intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum: similiter etiam Dominus quoad Divinum Humanum in supremo sensu intelligitur per Israelem servum, per Jacobum servum, 5 per Davidem servum: 6 per Israelem servum, apud Esaiam,

Tu Israel servus Meus, Jacobus quem elegi, semen Abrahami amici Mei; quem apprehendi a finibus terrae, et ab alis ejus vocavi te, et dixi tibi, Servus Meus tu, elegi te, 41:8, 9;

ubi ‘Israel servus Meus’ in supremo sensu est Dominus respective ad spiritualis Ecclesiae interna, et ‘Jacobus’ quoad illius Ecclesiae externa:

apud eundem,

Dixit mihi, Servus Meus tu Israel, in quo gloriosus reddar:... leve est, ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi, et servatos Israelis ad reducendum, et dedi Te in lucem gentium, ut sis salus Mea ad extremitatem terrae, xlix

3, 6;

ubi manifeste ‘servus Israel in quo gloriosus reddar’ pro Divino Humano Domini; quod 7 servus dicatur ab inserviendo, patet, nam dicitur, ‘ut sis Mihi servus ad erigendum tribus Jacobi, et ad reducendum servatos Israelis’:

[3] quod per ‘Jacobum servum’, apud Esaiam,

Dabo tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes latibulorum, propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum, 45:3, 4;

ubi Per ‘servum Jacobum et Israelem electum’ intelligitur Dominus, ‘servus Jacobus’ respective ad Ecclesiae externa, ‘Israel electus’ respective ad Ecclesiae interna:

[4] etiam per ‘Davidem servum’ apud Ezechielem,

Congregabo filios Israelis a circuitu, ... servus Meus David rex super eos, et pastor unus erit omnibus illis; ... habitabunt super terra, quam dedi servo Meo Jacobo; et habitabunt super illa, illi et filii illorum, et filii filiorum illorum usque in aeternum; et David servus Meus princeps illis in aeternum, 37:[21, ] 24, 25; manifeste ‘David servus’ pro Divino Humano Domini, n. 1888, et hoc ex Divino Vero, quod per ‘regem’, hic Davidem, significatur, n. 1728, 2015, 3009; ipsum etiam verum quod sit servus respective, videatur n. 3409; et quia ita, Dominus ipse :Se vocat inservientem seu ministrantem, apud Marcum, Quisquis voluerit esse magnus inter vos, erit minister vester; et quicumque voluerit vestrum esse primus, erit omnium servus; nam etiam Filius hominis non venit ut ministretur Ipsi, sed ut ministret, 10:44, 45; Matth. 20:26-28:

et apud Lucam, Quis major est, qui accumbit, an qui ministrat? nonne qui accumbit? atqui Ego sum in medio vestri sicut qui ministrat,

22:27.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has et quoque

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has et

4. The Manuscript has sic quod inserviat ut generi humano sit salus

5. The Manuscript inserts et.

6. The Manuscript inserts ut.

7. The Manuscript inserts hic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 26:24

Studie

       

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.