Bible

 

Genesis 17

Studie

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1997

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1997. ‘Multiplicabo te in valde valde’: quod significet fructificationem affectionis veri in infinitum, constare potest a significatione ‘multiplicari’ quod praedicetur de vero, de qua n. 43, 55, 913, 983; et quia de Domino, significat fructificationem veri ex bono in infinitum, de qua prius n. 1940. Sunt binae affectiones, nempe affectio boni et affectio veri; affectio boni est facere bonum ex amore boni, affectio veri est facere bonum ex amore veri; hae binae affectiones apparent primo intuitu sicut forent eaedem, sed sunt in se distinctae, tam quoad essentiam quam quoad originem; affectio boni, seu facere bonum ex amore boni, est proprie voluntatis; sed affectio veri, seu facere bonum ex amore veri, est proprie intellectus; ita binae hae affectiones inter se distinctae sunt sicut voluntas et intellectus: affectio boni est ex amore caelesti, sed affectio veri est ex amore spirituali; affectio boni non praedicari potest nisi de homine caelesti, sed affectio veri de homine spirituali; quid caeleste et homo caelestis et quid spirituale 1 seu homo spiritualis, in Parte Prima satis ostensum est. Antiquissima Ecclesia quae fuit ante diluvium, erat in affectione boni, sed Antiqua Ecclesia quae post diluvium, erat in affectione veri, illa enim erat Ecclesia caelestis, haec autem Ecclesia spiritualis; omnes angeli in caelis sunt distincti in caelestes et spirituales, caelestes sunt qui in affectione boni, spirituales qui in affectione veri; illis apparet Dominus ut Sol, his autem ut Luna, n. 1529-1531, 1838; hanc seu affectionem veri Dominus univit affectioni boni quae est facere bonum ex amore boni, cum Humanam Essentiam univit Divinae: inde per ‘multiplicari in valde valde’ significatur fructificatio veri ex bono in infinitum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 26:24

Studie

       

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.