Bible

 

Genesis 17

Studie

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1416

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1416. ‘Faciam te in gentem magnam’: quod significet regnum in caelis et in terris, constare potest a significatione ‘gentis’ quod in sensu interno sit caeleste amoris et bonum inde, ita omnes in universo quibus est caeleste amoris et charitatis; hic quia agitur de Domino in sensu interno, intelligitur omne caeleste et omne bonum inde, ita Ipsius regnum, quod apud illos est qui in amore et charitate sunt in supremo sensu Ipse Dominus est ‘gens magna’ quia est Ipsum caeleste et Ipsum Bonum; omne enim bonum amoris et charitatis ab Ipso solo, quare etiam Dominus est ipsum Suum regnum, hoc est, Omne in omnibus Sui regni, ut quoque agnoscitur ab omnibus angelis in caelo; inde nunc constat quod ‘faciam te in gentem magnam’ significet regnum Domini in caelis et in terris.

[2] Quod ‘gens’ in sensu interno ubi agitur de Domino deque caelestibus amoris, significet Ipsum et omnia caelestia, constare quoque potest ab illis quae de significatione ‘gentis et gentium n. 1258, 1259 adducta sunt; quod quoque adhuc ab his confirmari potest; de Abrahamo in sequentibus, Non vocabitur amplius nomen tuum Abram, et erit nomen tuum Abraham, quia patrem multitudinis gentium dedi te Gen. 17:5;

ex Jehovae nomine est sumpta vocula ‘h’ in Abrahamo, ob repraesentationem Jehovae seu Domini. Similiter de Sarai, Non vocabis nomen ejus Sarai, sed Sarah nomen ejus, et benedicam illi, et etiam dabo ex ea tibi filium, ita benedicam illi, et erit in gentes, reges populorum ex illa erunt, Gen. 17:[15], 16; ubi ‘gentes’ pro caelestibus amoris, ‘reges populorum’ pro spiritualibus fidei inde, quae solius Domini.

[3] De Jacobo pariter, Non vocabitur nomen tuum amplius Jacob, sed Israel erit nomen tuum, et vocavit nomen ejus Israel, et dixit Deus, Ego Deus 1 fulminator, cresce et multiplicare, gens et congregatio gentium fiet ex te, et reges ex lumbis tuis exibunt, Gen. 35:10, 11;

ubi ‘Israel’ pro Domino, Qui quod Ipse Israel in supremo sensu, aliquibus notum est, et cum Ipse, patet quod ‘gens et congregatio gentium, et reges ex lumbis Ipsius’ sint caelestia et spiritualia amoris, quare omnes qui in caelestibus et spiritualibus amoris. De Ismaele, filio Abrami ex Hagare, Filium ancillae in gentem ponam eam, quia semen tuum est, Gen. 21:13, 18;

quid per Ismaelem repraesentatur, ibi loci videbitur; ‘semen Abrami’ est ipse amor, ex quo gens de Ismaelis generatione praedicatur.

[4] Quod ‘gens’ significet caelestia amoris, constat apud Mosen,

Si audiendo audiveritis vocem Meam, et custodiveritis foedus Meum, et eritis Mihi peculium ex omnibus populis, et vos eritis Mihi regnum sacerdotum, et gens sancta, Exod. 19:5, 6;

ubi ‘regnum sacerdotum’ quod est regnum Domini in caelis et in terris ex caelestibus amoris praedicatum, appellatur manifeste ‘gens sancta’; regnum autem Domini ex Regio Ipsius praedicatum est ex spiritualibus amoris, et appellatur ‘populus sanctus’, quare ‘reges ex lumbis’, ut supra, sunt spiritualia:

apud Jeremiam,

Si recesserint statuta haec a coram Me, dictum Jehovae, etiam semen Israelis cessabunt, ut non sit gens coram Me omnibus diebus, 31:36;

[5] ‘semen Israelis’ pro caelesti charitatis, qua cessante non amplius est gens coram Domino:

apud Esaiam,

Populus ambulantes in tenebris viderunt lucem magnam, multiplicasti gentem, 9:2, 3;

de Ecclesia gentium in specie, in genere de omnibus qui in ignorantia sunt et in charitate vivunt, qui sunt ‘gens’ quia regni Domini:

apud Davidem,

Ut videam bonum electorum Tuorum, ut laeter in laetitia gentis Tuae, ut glorier in hereditate Tua, Ps. 106:5;

ibi manifeste ‘gens’ pro regno Domini. Significatio gentis, quod sit caeleste amoris et bonum inde, ex perceptivo illo ortum est, quod Antiquissimae Ecclesiae homines distincti essent in domos, familias et gentes, et sic percipiebant regnum Domini, et quia regnum Domini, percipiebant ipsum caeleste; ex perceptivo illo ortum est significativum, ex hoc repraesentativum.

Poznámky pod čarou:

1. This is the form Schmidius usually has for Shaddai. Swedenborg generally leaves it untranslated.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.