Bible

 

Genesis 17

Studie

   

1 Postquam vero nonaginta et novem annorum esse cœperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.

2 Ponamque fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

4 Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.

5 Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.

6 Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.

7 Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, fœdere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.

8 Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuæ, omnem terram Chanaan in possessionem æternam, eroque Deus eorum.

9 Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.

10 Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :

13 eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.

14 Masculus, cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.

15 Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.

16 Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.

17 Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?

18 Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.

19 Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum.

20 Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.

21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.

22 Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.

23 Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suæ, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suæ : et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die, sicut præceperat ei Deus.

24 Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem præputii sui.

25 Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suæ.

26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :

27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenæ pariter circumcisi sunt.

   

Komentář

 

225 - All These Things Shall Be Added to You

Napsal(a) Jonathan S. Rose

Title: All These Things Shall Be Added to You

Topic: Salvation

Summary: Passages in Scripture prepare us for hardship and loss in the short run and joy and abundance in the long run.

Use the reference links below to follow along in the Bible as you watch.

References:
Matthew 6:31; 12:28
Genesis 1; 4
Matthew 21:28, 43
Mark 12:28
Luke 17:20-21
John 3:3
Galatians 5:14, 24
Psalms 16:8; 84:10-11
Matthew 25:20, 29
Luke 6:20, 35, 38
Genesis 1:22, 28; 8:17; 9:1; 17:20; 28:3
Ezekiel 36:25, 29, 34-35
Mark 4:30
Revelation 22:12, 14

Přehrát video

Spirit and Life Bible Study broadcast from 5/27/2015. The complete series is available at: www.spiritandlifebiblestudy.com

Ze Swedenborgových děl

 

Vera Christiana Religio # 675

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 853  
  

675. Quod Circumcisio fuerit instituta, in signum, quod homines Ecclesiae Israeliticae essent ex posteritate Abrahami, Isaci et Jacobi, constat ex his, "Dixit Deus ad Abrahamum, hoc foedus Mecum, quod observabitis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; circumcide vobis omnem masculum, et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter Me et vos," Genesis 17:9-11. 1 Quod foedus seu ejus signum postea confirmatum est per Mosen, Leviticus 12:1-3. Et quia Ecclesia illa per illud signum a reliquis distinguebatur, ideo antequam filii Israelis transgressi sunt Jordanem, mandatum erat, ut iterum circumciderentur, Joshua V. causa fuit, quia Terra 2 Canaan repraesentabat 3 Ecclesiam, et Jordanes fluvius introductionem in illam: et insuper ut in ipsa terra 4 Canaane illius signi recordarentur, mandatum est hoc, "Quando veneritis in Terram, et plantaveritis quamcunque Arborem cibi, praeputiabitis praeputium fructus ejus; tribus annis erit vobis praeputiatus, non comedetur," Leviticus 19:23.

[2] Quod Circumcisio repraesentaverit et inde significaverit rejectionem concupiscentiarum carnis, et sic purificationem a malis, simile quod Baptismus, constat ex locis in Verbo, ubi dicitur, quod circumciderent Cor, ut in his, "Moses dixit, circumcidite praeputium cordis vestri, cervicem vestram ne indurate, Deuteronomius 10:16. Circumcidet Jehovah Deus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua, quo vivas," Deuteronomius 30:6. Et apud Jeremiam, "Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, ne exeat sicut ignis ira mea propter malitiam operum vestrorum," 4:4. Et apud Paulum, "In Jesu Christo neque Circumcisio aliquid valet, neque Praeputium, sed Fides per Charitatem operans, et nova Creatura," Galatas 5:6; 6:15.

[3] Ex his nunc patet, quod loco circumcisionis institutus sit Baptismus, quia per circumcisionem carnis repraesentata est circumcisio cordis, quae etiam significat purificationem a malis, nam mala omnis generis assurgunt ex carne, ac praeputium significat spurcos amores ejus; quoniam circumcisio et baptismi lavatio simile significant, ideo dicitur apud Jeremiam, "Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia 5 cordis vestri," 4:4et paulo post, Lava 6 a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut serveris, Vers. 14. Quid Circumcisio et Lavatio cordis, docet Dominus apud Matthaeum 15:18-19.

Poznámky pod čarou:

1. Prima editio: 17:10, 11.
2. Prima editio: T erra.
3. Prima editio: tepraesentabat.
4. Prima editio: ter ra.
5. Prima editio: proputia.
6. Prima editio: Lavate.

  
/ 853