Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1793

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1793. Quod ‘Dominus Jehovih’ sit Internus respective ad Interiorem, constat ex illis quae de Interno Homine Domini dicta sunt, quod nempe fuerit Ipse Jehovah, a Quo conceptus, et cujus unicus Filius, cui Domini Humanum unitum factum, postquam maternum, hoc est, illud quod a matre traxit, per pugnas tentationum purificaverit; in Verbo saepius occurrit Dominus Jehovih, immo quoties Jehovah Dominus dicitur, appellatur non Dominus Jehovah sed Dominus Jehovih, et hoc imprimis ubi de tentationibus agitur, ut apud Esaiam,

[2] Ecce Dominus Jehovih in forti venit, et brachium Ipsius dominans Ipsi, ecce merces Ipsius cum Ipso, et opus Ipsius coram Ipso; sicut pastor gregem suum pascet, in brachium suum colliget agnos, et in gremio suo portabit, lactentes ducet, 40:10, 11;

ubi ‘Dominus Jehovih in forti venit’ de victoria in pugnis tentationum: ‘brachium Ipsius dominabitur Ipsi’ pro quod ex propria potentia; quid ‘merces’, de qua in vers. praec. hic dicitur, nempe quod salus colligat agnos, in gremio portet, lactentes ducat’, quae universi generis humani, hoc est, ‘ut pastor gregem pascat, in brachium colligat agnos, in gremio portet, lactentes ducat’, quae omnia sunt amoris intimi seu Divini;

[3] apud eundem,

Dominus Jehovih aperuit mihi aurem, et ego non rebellavi, retro non recessi, corpus meum dedi percutientibus, et maxillas meas vellicantibus, facies meas non occultavi ab ignominiis et sputo, et Dominus Jehovih auxiliabitur mihi; ecce Dominus Jehovih auxiliabitur mihi, 50:5-7, 9; ibi manifeste de tentationibus, praeter alibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.