Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Bible

 

Exodus 1:11

Studie

       

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1868

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1868. Quod haec per gentes illas significentur, nimis prolixum foret ex Verbo nunc confirmare, et hic non opus quia solum nominantur; de quibusdam actum est prius, ut de Rephaim quod significent persuasiones falsi, n. 567, 581, 1673; de Emorita quod mala, n. 1680; de Canaanita quod mala, supra ad vers. 16;

de Perizzita quod falsa, n. 1574; quid reliquae gentes significent in specie, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, ubi occurrunt, dicetur.

[2] Quod gentes attinet quae expellendae e regno Domini, ita se res habet: in altera vita spiritus mali et diabolici nihil plus cupiunt quam subire in mundum spirituum et infestare bonos spiritus, sed toties ejiciuntur; similiter ac apud hominem qui regeneratur, falsa et mala quae occuparunt illum, subjugantur et dissipantur, et loco eorum vera et bona quae sunt regni Domini, implantantur;

[3] haec repraesentata fuerunt per ‘gentes quae expulsae sunt a filiis Jacobi e terra Canaane’; pariter per ipsos Judaeos qui inde dein expulsi; similiter factum cum pluribus gentibus olim, per quas similia repraesentata sunt, ut per Horitas qui expulsi e monte Seir ab Esavi posteris, de quibus Deut. 2:12, 22;

et per Avaeos qui expulsi a Caphtoraeis, de quibus Deut. 2:23;

tum per Enim aut Rephaim, qui expulsi a Moabitis de quibus Deut. 2:9-11, ut et per Zamzumim ab Ammonitis, de quibus Deut. 2:19-21;

praeter per alios plures, de quibus apud Prophetas.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.