Bible

 

Genesis 15

Studie

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Bible

 

Exodus 1:11

Studie

       

11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1865

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1865. ‘Dicendo, Semini tuo dabo terram hanc’: quod significet consolationem post tentationes has et horrores, quod illi qui in charitate et fide in Ipsum heredes fient, constat a significatione ‘seminis’ et a significatione ‘terrae’; per ‘semen Abrami’ significatur amor et inde fides, quod ostensum prius n. 255, 256, 1025, proinde omnes illi qui in charitate et fide in Dominum sunt; per ‘terram Canaan’ autem significatur regnum Domini, quare ‘dare terram semini tuo’ significat quod regnum caeleste daretur in hereditatem illis qui ex charitate fidem in Ipsum habent;

[2] quod haec consolationi fuerint Domino post tentationes et horrores, constare potest absque explicatione; nam post eventus illos duros qui visi, nempe postquam profugavit mala et falsa quae significata sunt per ‘volatile quod descendit super corpora, quod abegit Abram’, de quo vers. 11, et usque densae falsitates se infunderent quas horruit, quae significatae sunt per ‘terrorem tenebrarum magnarum, qui cecidit in sopore super Abramum’, de quo vers. 12;

et tamen denique mera falsa et mala occuparent genus humanum, quae significata sunt per ‘furnum fumi, et facem ignis, quae transivit inter segmenta’, de quibus vers. praec. 17, non potuit aliter quam in angustia et dolore esse; quare nunc consolatio sequitur qualis supra vers. 4 et 5, quod nempe ‘semen Ipsius hereditabit terram’, hoc est, qui in charitate et fide in Ipsum quod heredes fient regni Ipsius; salvatio generis humani sola Ipsi consolatio fuit, nam in Amore Divino et caelesti fuit, et factus est, etiam 1 quoad Humanam Essentiam, ipse Amor Divinus et caelestis, in quo unice amor omnium spectatur et cordi est.

[3] Quod Amor Divinus talis sit, constare potest ex amore parentum erga liberos, quod crescat secundum gradum quo descendit, hoc est, major fiat in posteris quam in ipsis liberis proximis; nihil usquam datur absque causa et origine, proinde nec amor hic erga posteros successive cum continuis incrementis apud humanum genus; causa et origo non potest alia esse quam a Domino, a Quo omnis amor conjugialis et parentum erga liberos influit, ex eo quod Ipsius amor talis sit ut omnes sicut Pater filios amet, et omnes heredes facere velit et hereditatem prospiciat illis qui nascendi, sicut illis qui nati sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.